Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3042#0085
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
)hart. in 8, saec. XV, fol. 134; initio ac fine mutilus.

Davidis Psalmi, (in viginti saz6LKij*«T« divisi). Incipit codex a Ps. II, 7
TH6; p.ou sl su. Vigesimum Cathisma excipiunt solita Cantica sacra, scil.
binae Odae Moysis, Odae Annae, Habacuc, Isaiae, Ionae, Azariae, et pars
prior Odae trium Puerorum, quae clauditur verbis suAoyst-rs, xayvo» v.xi
^idvs?.

'88. Membr. in 4, saec. XIII, fol. 142; ex Vaticanis codd. Parisios
primum translatis, dein Heidelbergae redditis. Optimae notae,
omnium Lysiae codicum archetypus; passim secunda manu
retractatus, scriptura minuta et ob atramenti pallorem mem-
branaeque livorem lectu difficili. Descripserunt Sylburgius,
Catalogus Vatic. Palatinus, Hasius (p. 201), et Wilkenius
(p. 277). Insunt:

Lysiae orationes XXXII, praevio indice generali graece scripto secunda
quidem, at vetusta tamen manu. Orationem in Nicidam, quam promittit
index, frustra in codice ipso quaesiveris. — Oratio prima, de Eratosthenis
caede, f. 2; secunda, funepris, f. 6v.; tertia, Apologia ad Simonem, f. 28 5
reliqnae, usque ad orationem in Philonem, quae ultima est (f. 134), ut
numerantur in ed. Reiskiana.

Alcidamantis Elaitae orationes II, quarum prior de Sophistis, seu qui
orationes conscribunt, f. 15; altera, Ulyssis adversus Palamedem prodi-
tionis actio, f. 20.

Antisthenis Atheniensis philosophi Aiax f. 23, Ulysses f. 24.

Demadis Atheniensis pro Duodecennio f. 25 v. — Fragmentum est.

Oorgiae Leontini oratio de laudibus Helenae f. 138 v. — In medio
desunt folia aliquot.

89. Membr. in 16, saec. XII, nitide scriptus, litteris grandiuseulis,
fol. 351.

Lectionum index, quo scilicet ordine legantur Evangelistae, et quo
tempore cuiusque Evangelistae caput, f. 1.

Menologium, (quo significaiitur Evangelia per unumquemque mensem
legenda, a Septembri scil. ad Augustum), f. 5.

(Evangelia quatuor, in pericopas more Ecclesiae Graecae distincta, ad
usum singulorum dierum et festivitatum), praeviis capitum indicibus et
argumentis, f. 13.

90. Bombyc. (tribus prioribus foliis exceptis, quae membran. sunt)
in 4, bina manu saec. XIII-XIV, duobus constans voluminibus;
vol. I fol. 1-230; II f. 231-479. Olim Ioannis Chortasmeni no-
 
Annotationen