Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

Page: 104
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1885/0146
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
104

naturalem ei legem indidisse. A iuramentis omni studio abstinendum
esse, f. 130.

XIII. Iterum gratiarum actio ad Deum pro tristitiae moerorisque
transmutatione. Recordatio eorum qui ob seditionem tracti et puniti fuerunt.
Iterata narratio de hominis opificio, et quod homo naturalem legem acce-
perit. Iuramentum summopere fugiendum esse, f. 141.

XIV. Ad populum qui, vix angore posito confidentiaque resumpta,
novis rumoribus consternatus fuerat. Hortatio ad iurisiurandi abstinen-
tiam, f. 149.

XV. Iterum in Antiochiae urbis calamitatem. Metum ubique utilem
esse. Luctum risu magis prodesse; et in illud dictum: Agnosce te in
medio laqueorum ambulare. Ad iuramentum adigere peius esse quam
occidere, f. 161.

XVI. Homilia habita quum, depraedationis rumore sparso, cunctis-
que de fuga cogitantibus, praefectus populi hortandi gratia in Ecclesiam
venisset. Non iurandum esse. In illud Apostoli: Paulus vinctus lesu
Christi, f. 171.

XVII. Ad magistratus ab Imp. Theodosio missos, Ellibichum ducem
et Caesarium magistrum, et in eorum inquisitionem qui ob eversas (Im-
peratoris) statuas deliquerant, f. 182v.

XVin. De ieiunio, et in dictum Apostoli: Gaudete in Domino
semper, f. 192 v.

XIX. In Dominica Tjfg STJSToj^oasv/i;, ad eos qui ex agris (finitimis
confluxerunt), et non iurandum esse, f. 201 v.

XX. In Flaviani episeopi reditum, Imperatorisque cum civitate re-
conciliationem, et ad eos qui statuarum eversione deliquerant, f. 212 v.

XXI. Catechesis ad illuminandos (baptizandos). De mulieribus quae
cincinnis et auro se exornant, et de iis quae ominibus, seu amuletis, seu
incantationibns utuntur: quae omnia a doctrina christiana abhorrent,
f. 223 v.

XXII. De iniuriarum memoria, seu iracundia. Iuramentum onuii
studio vitandum esse, f. 234 v.

XXIII. In Parabolam de eo, qui quum decem milia talentorum
deberet, centum denarios reposcebat; et quod mali illati memoriam retinere
omni peccato peius sit, f. 248.

XXIV. Concio in Magna Hebdomada habita, qua docetur cur Magna
Hebdomada nuncupetur; et in illud: Lauda, anima mea, Dominum, et quod
magnum sit bonum preces effundere, f. 261.

206. Bombyc. in 8, saec. XV-XVI, fol. 138.

Mantjelis Moschopuli (Cretensis Jty0Q grammatiea), cum glossis inter
lineas. Eadem prorsus quae in codd. 92, 103, 212.
loading ...