Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

Page: 203
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1885/0245
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
203

XI. Eiusdem Canon in feriam quintam Hebdom. Sanctae, omisso
prooemio, f. 104 v.

XII. Eiusdem Triodium in Magnam Parasceven, sine prooemio,
f. 121.

XIII. Canon in Sabbatum Hebdom. Sanctae f. 130. Odae I-IV sunt
Maeci, Episcopi Hydruntini, qui eas, iubente Imp. Leone Sapiente, Cosmae
Tetraodio praemisit, quo canon integer fieret, servatis tamen hirmis Casiab
seu Icasiae Monachae, quae et ipsa iam multo ante Marcum Cosmae
poema quatuor odis auxerat. Odae reliquae VI-IX sunt Cosmae. Haec
fusius Theodorus in prooemio.

XIV. Io. Damasceni Canon in sanctam Paschatis dominicam f. 151 v.

XV. Cosmae Canon in Pentecosten f. 178.

XVI. Eiusdem Canon in Transfigurationem f. 194.

XVII. Io. Damasceni Canon in idem festum f. 209 v.
ji). Canones a Grregorio Corinthio interpretati:

XVHI. Io. Damasceni Canon in Antipaschatis (seu S. Thomae)
dominicam f. 165 v.

XIX. (Eiusdem) Canon in Christi Ascensionem f. 173.

XX. Ioannis (sic codex, omisso cognomento) Canon iambicus in
Pentecosten f. 187. Silet Grregorius de auctore canonis, quem codices
alii Damasceno, alii Ioanni Arclae adseribunt. Ambigit Eustathius, copio-
sissimus canonis interpres; non ita Marcus Ephesius, qui censet poema
esse Ioannis Arclae (cod. Vat. 952 f. 28).

XXI. Cosmae Canon in B. V. Deiparae dormitionem f. 220 v.
XXH. (Io. Damasceni) Canon in idem festum f. 228 v. Fine muti-

lus, exit in hirmum Odae VHI; commentarii initium tantum superest.

*356. Bombyc. in f. parvo, saec. XIV, exceptis foliis 195-196 saec. XVI
suppletis, fol. 196. Initio mutilus. Olim Arsenii Monembasiensis
episcopi (Michaelis Apostolii filii). Ex codd. Parisios primum
translatis, Heidelbergae postea redditis. Descripserunt Sylbur-
gius, Catal. Pal. Vaticanus, Hasius (p. 307) et Wilkenius
(p. 287). Continet farraginem collectaneorum, quorum index
latinus in secundo folio praevio codicis 367 delitescit. — Co-
dicis recensionem aggressus erat, in pagellis aliquot codici
insertis. scriptor graecus, bibliotheeae Vaticanae, Ignatius de
Portu, Chius, Leonis Allatii aequalis et popularis; eam vero
rerum mole oppressus in medio reliquit. Insunt:

(Libanii Declamationes IV: I Morosi ob uxoris loquacitatem sui ac-
cusatio), initio mutila, f. 1, — H Descriptio pedestris pugnae f. 4v. —
HI Declamatio meretricis resipiscentis f. 10 v. — IV Lamentatio Achillis,
post caedem Penthesileae, f. 10 v.
loading ...