Stevenson, Enrico [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

Page: 244
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1885/0286
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile


A>'kM.'ffl?1, <H

244

chartacea saec. XV-XVI. Folium 95 rescriptum, ubi utraque
scriptura saec. X. Oonstat codex duabus partibus (quarum
altera fine mutila), numerorum serie non interrupta. Olim
Papae Nathanielis.

S. Ioannis Chrysostomi in Genesin Homiliae XXX priores, quarum
ultima clauditur principio capitis XI de Confusione linguarum. Verba
plura vetustate obliterata. Inseriptiones omnes cinnabari depictae. Homilias
sequentes suppeditat proximus codex 379.

379. Membr. in f. parvo, fol. 217, saec. XI, exceptis foliis chartaceis

(1-44, 182-184, 186-187, 192 ad finem), bina manu saec. XV;
fine mutilus. Olim Papae Nathanielis.

S. Ioannis Chrysostomi in Cenesin bomiliae XXXI-LXVH, quarum
ultima fine mutila est, monente etiam librario: Xstwst to ^piiffu t5j; usA&os
tou wV/jpwSiivas tov Xoyov sl; tsXo?.

Ad calcem folii 145 habentur verba haee per monocondylia eXarata,
quae sane librarius ex veteri exemplari suo descripsit: 6 SouXo; toO
xpaTaioO xat aysou •flfx.wv auOsvTOu >cal Jia<nXsfe)? Xsovto; CTS<pavo?.

380. Membr. in f. parvo, saec. XI, pessime scriptus, fol. 171. In

inscriptionibus minio depictis omittitur spiritus asper in lit-
tera p initiali.

Ioannis Scholastici (vulgo Climaci), Abbatis in Monte Sina, liber
(Xoyo;) asceticus, 4>c<mffj/.6s dictus, quem ad Ioannem, Abbatem Ehaithe-
num, misit, quo rogante eum scripserat, f. 6v. — Scalae huic paradisi,
in XXX gradus distinctae, praefiguntur: I. Epistola Ioannis Rhaitheni ad
Ioannem Climacum f. 1, — H. Index in XXX gradus f. 2, — IEL Vita
Ioannis Climaci a Daniele monacho Ehaitheno conscripta f. 2 v. — Ultimam
avafiaffiv Scalae sequitur, veluti appendix, Epistola ad Pastorem f. 158.

381. Membr. in f. saec. XIII, fol. 384. Scriptus elegantissime, litteris

(vetustate pallentibus) minusculis quidem, solitis autem longe
grandioribus, et, monocondyliorum instar, orbiculatis. Litterae
contra primae singulorum versiculorum, ut et inscriptiones,
minio sunt depictae, cuius color integra fere folia coinquinavit.
Picturis quatuor pervenustis insignis codex, quarum duae prio-
res, in fronte positae, eifingunt (ne singula persequamur) Da-
videm adolescentem, nudo capite, lyram pulsantem, eundemque
regem ac prophetam, capite corona nimboque aureo redimito,
stantem inter Sapientiam et Prophetiam, muliebri specie de-
pictas, volumenque reclusum, quod in laeva tenet manu, digito
monstrantem, dum dextra benedicit, Graecorum more. Alterae
loading ...