Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3042#0293
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
251

390. Chart. in f. saec. XVI, bina manu latina, fol. 46. Ex duobus codi-
cibus consarcinatus, quorum prior (f. 1-34) festinanter scriptus,
ab altero, sedatiori manu exarato, folio albo disiungitur.

Claudii Ptolemaei Harmonieorum liber primus, praevio indice, f. 1 v.
Libri secundi superest dumtaxat index (f. 31), tertii nihil.

Appiani Alexandrini Illyrica. Fragmentum est, tum temporis ineditum,
eui, ut absolutus sit Appiani libellus, pauca tantum desunt ab initio,
quae sane, utpote iam a Carolo Stephano primum vulgata, de industria
omisit librarius. Cui satis fuit variam praemittere lectionem exemplaris sui
manu scripti, cum editione principe Stephaniana collati, sub titulo: Variae
lectiones eorum quae excusa sunt Lutetiae. Fragmentum inc. TotoOrov [*sv
§•/) rlloc ttj; aorsfkta; 6 6sb? stcsOtixsv 'IXAuptot; ts <tat KsATot; f. 37. Des.
AsuxoAAo; ts tw d^pto) ffTpaTyiywv srcSpafAS xa! Tt^pto; stAs (xara) t$)v
(xovapj^ov sjjoufftav f. 46 v. — In margine superiore folii 37, leguntur haec:
« Complementum JMyricae Appiani, diligenter adseruandum, ut aliquando
operi denub excudendo inseratur, aut alias edatur ». Et in margine monitum
A. Maii: « Editum post Hoeschelium etiam a Schweigh. T. I. part. 2».
Quibus addimus postremo: L. Mendelsohn, Appiani Hist. Eom. Vol. I,
p. 346 sqq. Quum compertum sit, Hoeschelium omnium primum integra
Appiani Illyrica in vulgus a. 1599 emisisse, quid obstat, quominus apogra-
phum nostrum ab eiusdem manu profectum esse censeamus, etsi Sylburgius
in Catalogo suo, ante annum 1596 confecto, complementum illud Illyricae
iam commemorat ?

391. Chart. in f. saec. XVI, varia manu latina scriptus, vitioso

atramento male habitus, fol. 128.

Diophanti Alexandrini Arithmeticorum libri VI, cum (Maximi Planudis
in duos priores) scholiis, et adnotatiunculis aliquot germanice, modo in
margine, modo in ipso operis contextu additis, f. 1. Scholia inc. 'Apt9pt6;
sffTt (habet s<7Ttv 6>c Vat. 116) liil uwoSsiyfiaTo? 6 y f. 1. In libro primo
singula problemata suo instruuntur seorsim scholio: dum in altero quatuor
priora scholiis carent.

Eiusdem, de Polygonis sive Multangulis numeris (liber) f. 122 v.

392. Chart. in f. ipso' atramento, non sine magno scripturae detri-

mento, admodum vitiatus, rudissima scriptus ac festinanti manu
saec. XVI, exceptis foliis 82-87 ab Andrea Darmario anno 1564
exaratis; fol. 87. Sunt in margine emendationes et additamenta,
ab eodem Darmario, ut videtur, scripta.

Aristidis Quintiliani de Musica libri HI, quorum II et III, spatio
tantum aliquo inter se distincti, titulo carent. Lib. I inc. 'Ast fjtsv sptoJ
6aujza£stv f. 2. — Expositionem notarum secundum tonum et semitonium,

.11-'
 
Annotationen