Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

Page: 265
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1885/0307
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
265

407. Chart. in f. saec. XVI, fol. 681. Nitide scriptus; ex officina
Andreae Darmarii, cuius in folio ultimo agnoscitur manus.
Hic illic schedae solutae, manu recentissima scriptae, in quibus
excerpta ex Aristotele. Inscriptiones omnes rubris litteris distin-
cte exaratae. Olim Iulii Pacii (v. cod. 404).

(G-eorgii) Pachymeris, Diaconi, Protecdici et Dieaeophylacis, (Com-
pendium totius Aristotelicae philosophiae, libris XII comprehensum, cum
figuris seu schematis). Prooemium inc. 'Hv /p6vo;, 6re ft.loaofiz ajo~kiZ,oi-i
f. 1. Prooemium excipiunt: I. Index in singulos libros accuratissimus f. 1. —
II. Epigramma auctoris, versibus constans heroicis XII. Inc. ds/vuffo ?](/.£-
Tspoto tcovou sptouvtov u<po; f. 16 v. Liber I respondet Organo Aristotelis
f. 17. II libris Physicorum f. 118 v. III libris de Coelo f. 167. IV libris
de Ortu et Interitu f. 209. V Meteoris f. 234. VI libris de Partibus
animalium f. 290 v. VII libris de Anima f. 325. VIII libro de Sensu et
Sensili f. 396 v. IX libris de Generatione animalium f. 442. X libris
Metaphysicorum f. 474 v. XI Ethicis ad Nicomachum f. 535 v. XII libris
de Coloribus, de Lineis insecabilibus et de Mechanicis f. 616. Libri in
titulos et tituli in capita distinguuntur.

Manuelis Philae (epigramma sepulcrale, iambis constans centum,) in
Pachymerem (magistrum suum). Inc. "A7Jov {*ev avo*pa (^oypatpstv fow;
6ela>v f. 679.

408. Chart. in f. fol. 231. Exaravit indiligenter, ut solet, Andreas

Darmarius a. C. 1563. Olim Iulii Pacii (v. cod. 404).

Theodori Balsamonis (in Photii Nomocanonem seholia), praevio indice
copiosissimo in XIV titulos. Inscriptionem codicis verbosissimam, eandem
prorsus quae legitur in cod. 385, et incipit a verbis 'E^yyjfft; rffiv fepwv
xat Ostwv xavovwv, consulto emendavimus, ne legentibus fucum faceret. Si-
quidem non habemus hic integra Balsamonis in canones Apostolorum et
conciliorum commentaria, sed eorum tantum partem priorem, quam com-
mentariis suis praemisit auctor, scholia videlicet in Photii nomocanonem. —
Prooemium inc. ITstQsc-Qs (cod. - 6at) toT; -^youfASvoti; f. 15. Sunt alicubi
in margine graeci cuiusdam adnotatiunculae et correctiones, seu variae
lectiones. Folium 162 macula foedatum.

Clauditur codex librarii subscriptione: TSTsle<r8at (sic) Ik yufo$ avSpsou
oap|/.aptou tou STitXauptoTOu (sic) sv STSt zfiy' [/.apTtw tp'.

409. Chart. in f. fol. 397. Exaravit Ioannes Murmureus Naupliensis

Venetiis a. C. 1550. Olim, ut videtur, Matthiae Placii Illyrici.
Tertio folio praevio inserta scheda, in qua epistola Matthaei
Dresseri (Drescher) graece scripta: « Reverendo, pio et erudito

34
loading ...