Stevenson, Henry M. [Editor]
Codices manuscripti Palatini Graeci Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Portuensi S. R. E. bibliotecario — Rom, 1885

Page: 279
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1885/0321
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
279

431. (Sylb. 405). Condacium seu volumen membr. (capsulae ligneae
inclusum), initio mutilum, alt. m. 0,31, long. m. 10,14, sae-
culi eirciter VII.

Iosuae gesta ex Vet. Testam. prolixa serie imaginum expressa. Picturae
inscriptionibus illustrantur, aliis intus, aliis infra positis; brevioribus illis
et antiquioribus, eiusdem, ut videntur, quam picturae aetatis; plenioribus
his ac recentioribus, saeculi decimi. Coloribus, quos vetusfatc dixeris et
aqua consumptos, quatuor usus est pictor, nigro videlicet (sepia), cae-
ruleo, purpureo et albo. Montes et urbes speciem gerunt humanam. Iosue,
ut qui primas agit partes, commilitones omnes supereminet; ter tantum
galeam in capite gestat, ubi de hostibus triumphat, et sex Palaestinae regum
suspendio interest; ceterum caput habet nimbo cinctum. — Condacium
descripsit et latine vertit, nulla picturarum ratione habita, Leo Allatius,
additis in margine adnotatiunculis, in singulari codice in 4, eodem signato
numero, fol. I-XVI, 1-19. Ex quamplurimis scriptoribus, qui nostra
memoria de condacii picturis disputarunt, facere non possumus, quamvis
id instituto nostro prorsus sit alienum, quin memoremus P. Garruccium,
qui eas integras nuperrime expressit in opere inscripto: « Storia delVArte
Cristiana » III, tabb. 157-167. — A tergo condacii plura leguntur manu
saec. XIII scripta: I. Rationes quaedam, quae sic incipiunt: 'Eo"to9v]<7av (sic)
ijTCSpjrupa o*uo Tswpyiw etc; sequuntur nonnulla, quorum vix vestigia super-
sunt. — II. Dionysii Alexandrini Quaestiones septem, quarum prima: An
ipse se generaverit Filius; ultima: Greneratio quid sit. — III. Excerpta ex
S. Basilii disceptationibus cum Eunomio et Apollinari; item ex S. Gre-
gorii Theologi disputatione cum Eunomio. — IV. Scholia varia in Acta
Apostolorum, (ex Chrysostomo ?); in Epistolam Pauli ad Hebraeos (ex
Oecumenio ?). — V. Initium tantum scholii in Grenesin, de Tharra,
Abrahami patre.

432. (Sylb. 404). Deest iam ab anno 1811. Inerant, ut ex Sylburgiano
et Vaticano catalogo liquet:

Tabulae chronologicae ab Adamo usque ad Christum. Volumen fuisse
videtur sive condacium, aeque ac superius, in capsula lignea inclusum.
loading ...