Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Enrico; DeRossi, Giovanni Battista [Bearb.]
Codices Palatini Latini Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Port. S. R. E. bibliothecario — Rom, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3041#0005
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
MONITUM

Cum LEONIS XIII Pont. Max. iussu mihi commissum fuerit,
ut Bibliothecae Apostolicae Vaticanae codices latinos describerem,
eorumque tabulas typis mandarem, iam parato volumine, quod fere
mille priores libros manuscriptos ex palatinis olim heidelbergen-
sibus, amplexum est, lectorem humanissimum monitum volui, ut
quid actum fuerit, quove modo, quidque adhuc agendum, paucis-
simis ei innotescat.

Suscipienti igitur mihi laborem ingentem et humeris imparem,
ea ratio operis statuenda erat, quae magis et longo itineri reique
tandiu desideratae et undique exoptatae, magis conveniret. Nam si
licebat in describendis codicibus graecis latius exspatiari, id ipsum
facere latinos aggredienti minime concedebatur, utpote qui nu-
mero longe maiores, ab uno homine nimium in eis immorante
proxime ad finem perduci nequirent. Consilio itaque et auctori-
tate Eminentissimi Cardinalis Iohannis Baptistae Pitra, S. E. E.
Bibliothecarii, et virorum quibus rei huius cura demandata fuerat,
praeceptum est, ut perfunctorio agmine codices recenserem, statis-
que legibus eos in tabulas digererem.

Cui brevitati enixe studens, membranis tamen chartisve accura-
tissime excussis, hoc unum prae oculis habui ut nihil omitterem, et
omnia quae in singulis voluminibus continerentur ea pro viribas
 
Annotationen