Stevenson, Enrico; DeRossi, Giovanni Battista [Oth.]
Codices Palatini Latini Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Port. S. R. E. bibliothecario — Rom, 1886

Page: 168
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/stevenson1886/0306
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
168

500. Membr. in 4, scriptus a. 1314, fol. 185.

«Ordo missalis fratrum ordinis sancti Augustini secundum con
suetudinem Romane curie » f. 1. — Sequuntur, alia manu saec. XV:

Missa « de XVcun adiutoribus pro quacumque tribulacione dicen-
da 1466 » f. 184.

Missae « in anniuersario defunct. » et de s. Mcolao f. 184.

501. Membr. in f. saec. XV, fol. 280; picturis illustratus.

Kalendarium f. 1.

Missale ritu romano, ad usum alicuius ecclesiae germanicae, cum
notis musicis, f, 7.

« Euangelium compositum per dominum Iohannem papam XXII
apud Auinionem tercio die ante decessum suum, pro quo concessit omni-
bus illud dicentibus vel audientibus uere confessis et contritis trescentos
dies indulgencie » f. 280.

502. Membr. in 4, saec. XIV, fol. 171.

Lectionarium missae; inc, « Do. prima in aduentu domini - Ad
te leuaui anirnam. Ad Romanos ». Cum notis musicis. — Interioribus tegu-
mentis codicis appictae sunt tabulae xylographicae; coloribus illi-
tae, imagines D. N. Crucifixi et M. Virginis puerum I. Chr. lactantis
exhibentes.

503. Membr. in f. saec. XIV, fol. 88.

Missale initio et fine mutilum, Initio perierunt folia decem. Inter
folia 80 et 81 unum desideratur. Incipit codex a missa mutila s. Stephani;
ultima missa est in octava corporis Christi.

504. Membr. in f. saec. XIV, fol. 356; picturis multis illustratus.

«Ordo missalis secundum consuetudidem romane curie » f. 12,
praemissis monito: « (H)aec ante missam cogita » etc. f. 5, et K a 1 e n-
dario, f. 6. — Foliis 1-4 initium eiusdem codicis, a librario condem-
natum, quod deinde iteravit. — Liber est fine mutilus; missa ultima:
« Alia pro defunctis ».

505. Membr. in f. saec. XIV vel XV, fol. 322.

« Ordo missalis fratrum seruorum sancte Marie secundum consue-
tudinem Romane curie ». — F. 321-322 additamenta manu varia saec. XV;
inest « Missa de quinque uulneribus passionis Xi. » quam « edidit B o n i-
fatius pp. (etc.) ex reuelatione diuina » f. 321 v.
loading ...