Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Enrico; DeRossi, Giovanni Battista [Bearb.]
Codices Palatini Latini Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Port. S. R. E. bibliothecario — Rom, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3041#0006
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
in apricum diligenter proferrem. Argumenta ex titulis deprompta
uncinis inclusi. Alia, cum id agere non licebat, ex ipsis scriptis,
sive quo alio modo rectius potui, excitavi. Legitimo verborum or-
cline parumper inverso, auctorum nomina plerumque, iuxta prae-
cepta, initio collocavi. In libris anonymis aut dubiis initia addidi,
quae quidem omisi in aliis sive notissimis sive auctoris nomine
insignitis.

Nec satis fuit omnem adhibuisse diligentiam, ne quid deesset
quod eruditorum virorum commodis proficeret. Nam clarissimus
eques Iohannes Baptista De Rossi, in hoc longo itinere dux sa-
pientissimus, mecum bis terve codices evolvit, schedulas meas ex-
cussit, tabulas iam typis paratas sedulo recognovit. De recta aetate
librorum statuenda vehementer solliciti, et ego et omnes tandem
iudicio tanti viri freti quiescimus. Sententias iam prolatas in
codices palatinos undique exquisivi, evulgatas adhibui; cum tamen
id esset contra leges operis, eas non indicavi. Quaedam sane
erunt in hoc catalogo desideranda, ut nomina possessorum, sub-
scriptiones librariorum, aliave quae non solum ad pleniorem co-
gnitionem singulorum librorum maximumt conferunt auxilium,
sed historiae totius bibliothecae palatinae non modice prosunt.
Quominus vero ea omnia statim amplecterer; eaedem leges pro-
hibuerunt. Expleto tamen hoc catalogo nostro, historia haec erit
persequenda, et quicquid quavis de caussa consulto omiserimus, id
luculenter in futurum proferemus. Interim et optima illa quae
pater noster carissimus Henricus de codicibus graecis praefatus est
et quae de instituto nostro breviter admonui, dicta sufficiant.

Heneicus Stevenson iunior
 
Annotationen