Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Stevenson, Enrico; DeRossi, Giovanni Battista [Bearb.]
Codices Palatini Latini Bibliothecae Vaticanae: descripti praeside I. B. Cardinali Pitra episcopo Port. S. R. E. bibliothecario — Rom, 1886

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3041#0011
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Historia bibliothecae sedis apostolicae trifariam per succe-
dentes aetates dispertienda est. Prima aetas ab originibus pertingit
ad finem prope saeculi XIII: altera ab anno 1295 et pontifi-
catu Bonifatii VIII ad pontificatum Eugenii IV (a. 1431-1447):
tertia incipit a Nicolao V et ad nostra usque tempora deducenda
est. Primae aetatis historia toto tredecim fere saeculorum cursu
obscurissima est, eiusque tractatio valde impedita. Neque intra
tam longi temporis ambitum reperitur, quae vere dicit possit re-
censio librorum, diplomatum et chartarum sedis apostolicae. Quin
immo e tanti thesauri, velut in mare mersi, naufragio vix rarae
tabulae enatarunt. Quaecunque de tota hac obscuriore et pro-
lixa parte operis propositi recentissimis quoque scriptis fractata
sunt vel mea investigatione reperta, diligenter collegi et com-
posui; neque ulla ratio est, cur nolim ea iam nunc enucleate et
ordinatim exponere.

Secus dicendum de aetatibus sive partibus altera et tertia. Altera
aetas incipit a recensione librorum et supellectilis pretiosae facta
iussu Bonifatii VIII a. 1295. Deinde complectitur historiam biblio-
thecae et archivi sedis apostolicae ab Urbe transmigrantium, iti-
neribusque variis sedes mutantium; tum novam et pro eo tempore
amplissimam bibliothecam Avenione institutam et postea tempo-
ribus et locis diversis dispersam; denique bibliothecam pontificiam,
sublato schismate Avenionensi, Eomae instaurari coeptam a Mar-
tino V et Eugenio IV. Huius temporis et historiae documenta sup-
petunt; quin et recensiones bibliothecae et archivi extant plures
et accurata librorum descriptione notabiles. Quae servatae extra
pluteos bibliotecae Vaticanae, praeoccupatae iam sunt et propediem
edendae a Fr. Ehrle S. L, et Mauritio Faucon, Eugenio Mtlntz,
 
Annotationen