Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Lxxxvm

nunc demum coepit intelligi ac recognosci. Opinio enim invaluerat
magnam vel non spernendam saltem partem codicum antiquorum
ecclesiae Komanae receptam esse in bibliothecam et tabularium
arcanum aedium Vaticanarum. Mabillonius, Tiraboschius et eos se-
quutus Blumius sibi persuasere bibliothecas, quae ferebantur in-
stitutae ab Hilaro saeculo V ad baptisterium Lateranense, coa-
luisse cum thesauris librorum Vaticanis; cura sive Zachariae, qui
codices kcUonarios in armario ordinamt; sive Xysti IV, qui novam
bibliothecam palatinam constituit *. Sed ne unus quidem codex
octavo saeculo antiquior e bibliothecis Hilari, Agapeti, Lateranensi
pervenit ad Vaticanam 2. Libri ledionarii basilicae Vaticanae, qui

1 V. Blume, Iter Ital. III p. 14.

2 E codicibus Latinis antiquissimis, id est octavo fere saeculo antiquioribus,
quorum exempla edidere C. Zangemeister et Gr. Wattenbach, duo tantum videri
aliquo modo possunt iuris ecclesiae Romanae: celeberrimus Hilarii Pictaviensis
(tab. Lll) servatus in archivo basilicae Vaticanae; et Amiatinus (tab. XXXV)
olim oblatus Petro apostolo. Codex autem Hilarii est origine Caralitanus, quippe
collatus Karalis in Sardinia (non Kasulis in Africa, quemadmodum plerique le-
gerant) anno 509-510; neque antiquitus, sed post multa demum saecula per-
venit ad basilicam Vaticanam, testamento Iordani Ursini cardinalis, uua cum
ceteris libris ab eo collectis exeunte saeculo XIV, ineunte XV (vide indicem
horum librorum editum a Cancellerio, De secret. Basil. Vat. II p. 910: nomen
Hilarii tacetur, quod codex primis foliis careret). Amiatinus inde a saeculo IX
migravit Boma Amiatam; ubi in coenobio tutissimo, longe ab urbano tumultu
et excidio, servatus est. Codex canonum Vaticanus 1342 a Balleriniis dicitur
« antiquissimus, et unus ex his esse creditur, qui ad veterem bibliothecam Late-
ranensem spectabant » (Opp. s. Leonis tom. III p. CXVI). Decimi fere saeculi est;
neque indicium nunc ullum praefert bibliothecae Lateranensis, ad quam spectasse
dicitur. Denique Liber diurnus scriptus ineunte saeculo IX e bibliotheca Sesso-
riana venit in archivum Vaticanum, et habetur tanquam fere unicus codex eius
aetatis origine Romanus nunc Romae superstes (v. Sickel, 1. c. p. 21).
 
Annotationen