Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
CAPUT XII.

Vetus archivum et bibliotheca sedis apostolicae

dispersa et destructa saeculis XII et XIII:

novum archivum sive cancellaria ab Innoceutio III condita

in aedibus Vaticanis.

Initio saeculi XII regesta pontificum iam non tota extabant
tomae sive in arehivo Lateranensi sive in turri chartularia: sed eorum
saltem pars aliqua, crebris pontificum migrationibus disseminari
coepta vel tutioris custodiae gratia tradita monasteriis munitissi-
mis, quaerenda erat extra Urbem. Id discimus ex actis diuturnae
litis de finibus dioeceseon Arretinae et Clusinae in tabulario ecclesiae
Arretinae n. 435 l. Etenim lis definita tandem est ab Honorio II
paullo ante annum 1125, regesto Alexandri II e monte Soracte Ro-
mam eius controversiae gratia allato2. Sed maiorem partem ar-
chivi sedis apostolicae, et praesertim regesta successorum Grego-
rii VII, toto saeculo XII Romae servata esse et ordinata, luculen-
ter testantur collectanea Albini scholaris et liber censuum Cencii
camerarii, quae superiore capite commemoravi, in ipsis archivis eo

1 De hac lite v. Grazini, Vindiciae ss. martyrum Arretinorum, Arretii 1755
p. 55-59; Troya, Codice diplom. Longob. n. 400; Savigny, Gesch. d. rom. Rechts
2 ed. I p. 259.

2 « Accessit ad eum (Guidonem episcopum Arretinum) quidam clericus....

et ait.....Mitte ad montem Syratti pro registro pp. Alexandri (II), in quo est de-

finitiva sententia etc; quo (registro) misso et aperto statim occurrit praefata sen-
tentia, secundum quam Aretinus episcopus victoriam retulit (Grazini, 1. c. p. 13).
 
Annotationen