XCVUI
eiusque munitionem fortissimam; in quam Urbanus II et successo-
res se receperunt, praesertim Alexander III, in twtis Frangapa-
nnm domibus apud s. Mariam novam et Ghartulariam diu commo-
ratus *. Itaque valde probabile est in eo chartario servata esse rege-
sta Alexandri III aliorumque pontificum eiusdem fere aetatis; quin
et ibidem tutissimae custodiae gratia conditum et obseratum esse
thesaurum veteris scrinii sedis apostolicae translatum e patriarchio
Lateranensi. Frangipani vero, quorum fidei turris chartularia com-
missa erat, ita ut inde agnomen sortiti sint, post decessum Ho-
norii III, qui omnium ultimus regestorum saeculi XI et XII men-
tionem fecit, desciverunt a pontifice; et iussu Friderici II impe-
ratoris, quidquid ecclesiae Romanae nomine obtinebant a Palatio ad
Colosseum tradiderunt Annibaldis fautoribus imperii 2. Sic non modo
turris ehartularia, sed et quidquid veterum regestorum, charta-
rum, librorum in ea conditum erat, videtur venisse in potestatem
hostium ecclesiae. Quid inde detrimenti ceperit chartarium sedis
apostolicae, docet ipse, ni fallor, occasus veteris archivi et regesto-
rum antiquiorum pontificatu Innocentii III; e quibus exeunte
saeculo XIII vel ineunte XIV iam nihil supererat.
Quomodo vero factum sit, ut vicissim regesta inde ab Inno-
centio III serie fere non interrupta ad nos pervenerint, facillime
declaratur. Innocentius enim pontifex magni animi et mentis pro-
vidissimae cuncta curiae ministeria ordinavit. Ab eius pontificatu
1 Bosonis, Vita Alexandri III ed. Watterich, Vitae pont. II p. 406.
2 Hanc cessionem irritam pronuntiavit Innocentius IV a. 1244 (Marangoni,
Mem. deWAnfiteatro Flavio p. 52, 53; Theiner, Cod. diplom. dom. temp. I p. 118
n. 207; Potthast, Reg. n. 11355; Berger, Registres d'Innocent IFp. 106, 107).