Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
autheniica erant charticia, id est papyracea *; item aeta conciliorum,
quorum plura exemplaria authentica chartaeea a patribus suhscri-
pta conficiebantur 2: denique regesta epistolarum in scriniis sedis
apostolicae exarata esse in libris chariiciis docemur a Ioanne dia-
cono, cuius verba de huiusmodi libris epistolarum Gregorii Ma-
gni in eo scrinio prostantibus non semel commemoravi. Ceteros
quoque codices bibliothecae sedis apostolicae fuisse maiori numero
papyraceos quam membranaceos, ex actis concilii Constantinopolitani
sexti collegit Marinius 3. Quare iactura tomorum et librorum archivi
7 et bibliothecae Lateranensis videri potest imputanda fragilitati char-
tae papyraceae, quae difficillime aetatem tulit. Verum regesta sae-
culorum undecimi et duodecimi, fuerunt certe membranacea; neque
eorum pars ulla Innocentio III antiquior servata est. Quare non
materia librorum, sed vis aliqua vel infortunium in causa fuerunt,
cur ad unum omnes interierint.

Ceterum Romae exeunte saeculo XIII antiqui tum libri
tum tomi (prwilegia) ex papyro in gazophylaciis praesertim anti-
quorum monasteriorum haad desiderabantur; eorumque custodiae
multo magis obfuit incuria ex ignoratione litterarum non inielligi-

1 De privilegiis sive diplomatibus pontificiis, quorum exemplaria authentica
papyracea supersunt, vide Delisle, Eapport sur une communication de M. Bru-
tails relative a une bulle sur papyrus du pape Serge IV (1011) in Bull. hist. et
philol. du comite des travaux hist. 1885 n. 2. De diplomatibus vero pontificiis
exaratis in membranis, quorum exemplaria authentica antiquiora pertinent ad
initia saeeuli XI, v. Diekamp in Mittheil.f. osterr. G. III p. 566; Ewald in Neues
Archiv IX p. 332 et seqq., Pitra, 1. c. p. 83.

2 V. Marini, Papiri p. 382.

3 L. c. p. XVI.
 
Annotationen