Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
CIl

CAPUT xm.

De bibliotheca sedis apostolicae
a Bonifatio VIII ad Engenium IV (a. 1295-1447).

Exeunte saeculo XIII anno 1295 iussu Bonifatii VIII con-
fectus est index codicum bibliothecae pontificiae, antiquissimus
eorum, qui ad nos pervenere. Inde incipit series longissima per
sex saeculorum cursum fere continua indicum bibliothecae et ar-
chivi sedis apostolicae. Quare a pontificatu Bonifatii VIII ordienda
est huius tractationis pars, quae non conquisitis undique testibus
sagacibusque coniecturis, sed ipsis indicibus librorum intexta, ab
historia pontificum et litterarum plenam lucem mutuatur. Totum
vero instrumentum recensionum antiquarum bibliothecae pontifi-
ciae, secundum ea quae in praefatione significavi, neque nunc
praesto est, neque deeet eius partes potiores inde decerpi. Itaque
ea tantum notabo, quae cum incepto ita cohaerent, ut a me omitti
omnino non debeant.

Vertente saeculo XIII ante a. 1295 mentio bibliothecae sedis
apostolicae nulla reperitur. « Inventarium vero de omnibus rebus in-
■ventis in thesauro sedis apostolicae factum de mandato ssmi pairis
Bonifacii VIII an. 1295 pontificaius sui an. 1° » complectitur
« libros theobgiae, iuris civilis, iuris canonici et medicinae et multos
alios», volumina fere 500, quibus altera manus adiecit: ii(em) GLX
carias edinas K Kegesta pontificum, privilegia imperatorum, regum

1 V. Ehrle, Zur Geschichte des Schatzes der Bibliothek und des Archivs
der Papste im XIV Jahrhundert (in Denifle et Ehrle, Archiv filr Litteratur-und
ICirchengeschichte des Mittelalters I p. 21 et seqq.).
 
Annotationen