cxxx
t
praestiterit, quae in eius orsu dirigendo et processu reeognoseendo
meae partes fuerint, paucis indicabo. Descriptio bibliothecae Pala-
\tinae confecta paullo post quam Allatius opimis spoliis onustus
J Komam pervenit, indiligens quidem dicenda non est: collatis autem
singulis codicibus deprehendimus plurima fragmenta praesertim
minutiora in ea esse neglecta, nonnunquam etiam partes uniuscui-
usque libri non minimas vel generali titulo ad earum notitiam
adipiscendam minime idoneo comprehensas esse, vel prorsus prae-
teritas. Quare experientia edoctis necessarium visum est eam descri-
ptionem prae oculis quidem habendam; quod ad editionem vero
attinet, omnino esse seponendam, ita ut nova ex integro recensio
institui deberet. Inde intelligitur, cur editio minore, quam initio
speravimus, celeritate processerit.
Igitur descriptio codicum Latinorum bibliothecae Palatinae
tota ab Henrico Stevenson iun. digesta est. Singulas schedas cum
ipsis codicibus contuli; si quae ambigua aut difficilioria mihi ex-
pendenda reservabantur, explevi; scripturas palimpsestas intentis
oeulis examinavi nullis adhibitis venenis, ut litterae abrasae revi-
viscerent. Neque enim, praeter palimpsesta varia et insignia co-
dicis 24 iam a Niebuhrio inspecta et illustrata, cetera eius pretii
visa sunt, quae chemici medicamenti vim requirerent et eius usum
spe inveniendi aliquid luce dignum exeusarent. Ipse palimpsesto-
rum fere dixerim repertor, Angelus Maius, quem ob adhibita me-
dicamenta « solent nonnulli nimia cum contumelia verborum vitu-
perare » \ ea caute neque nisi urgente neeessitate adhibuit.
1 Verba sunt Guillelmi Studemund, quo nemo nunc in legendis palimpsestis
peritior habetur (Emendationes Frontonianae, Berolini 1874 p. 117).