Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
CXXXI

De singulorum eodicum aetate, quae quam anceps iudicatio sit,

periti norunt, attente inquisivi. Neque eam rem semel, sed iterum

quoque et tertio examinavi, collatis quoque et expensis iudiciis

eorum, quibus de uno et altero vel pluribus codicibus Palatinis

sententiae ferendae occasio oblata est. Nostra autem iudicia de

aetate codicum Palatinorum decimo fere vel undecimo saeculo

antiquiorum saepissime confirmantur testimonio indicum veterum

bibliothecae praesertim coenobii Laureshamensis s. Nazarii, quae

cum Palatina coaluit. In iis porro indicibus confectis exeunte saeculo

nono, ineunte decimo codices nunc superstites plurimi agnoscuntur,

eorumque inde aetatis argumentum certum elicitur. Sed haec satis

sit generatim praemonuisse; ne praeoccupentur, quae ab Hen-

rico Stevenson iun. dicenda erunt in volumine altero de tabulis

singulorum codicum originem referentibus, ut conspectus bibliothe-

carum veterum, quibus Palatina confiata est, restituatur.

De cura editionis et plagulis emendatis eadem fere, quae ab
Henrico Stevenson sen. dicta sunt, heic forent repetenda. Praeter
enim quam quod in eam curam attentissime incubuit, qui huius
descriptionis auctor censendus est, Henricus Stevenson iun., neque
ulla pagina pj^elojlata est quin a me quoque recognita sit, er-
rores typothetarum sedulo, ut solet, sustulit Ioseph Gatti de edi-
tione huius voluminis Latini, quemadmodum de Graeci, optime
meritus. Ipse quoque I. B. Pitra vir em. bibliothecarius cuncta
perlegit typis composita, ante quam praelo subiicerentur; et
ea qua pollet doctrina litteraturae praesertim sacrae identidem
de pseudonymis, anonymis aliisque id genus intra parentheses ad-
notandis nos monuit. Qua in suscepti muneris parte multa desi-
derari, nonnulla etiam minus fortasse recte notata esse non nos
 
Annotationen