Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sturmfeder, Johann Franz Georg Ernst von; Karl Theodor <Pfalz, Kurfürst> [Editor]
Logica Ad Seculi Nostri Palatum Accommodata — Mannheim, [1764] [VD18 14313456]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28114#0007
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
7,


CAPUT PRA2LIMINARE
De Notione & Divisione
PHILOSOPHIA.

§• i.


ui ad ea, quae intra nos peraguntur,' paulo penitius
adverterit Animum; omnem humanae Mentis Cogni-
tionem tribus Generibus contineri deprehendet. Aut
enim scimus ea , quae fiunt factave siint, ignoratis
tamen Eventuum Caulis: aut Causas praeterea & Ra-
tiones eorum perlpicimus: aut denique ipsas Causa-
rum Vires, Rerumque Quantitates & Mensuras in comperto habemus.
Prima harum Cognitionum Species vocatur histovica, secunda philofc-
phica, postrema mathematica.
2. Coroll, I, Cognitio igitur historica infimus quidem Cognitionis
humanae Gradus est, at philosophicae tamen Fundamentum. II Adum
agit, qui Experientia destitutus Cognitionem philosophicam ambit III.
A Qui
 
Annotationen