Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ad confirm, rei. chr. vgrit. c. gentil. vfurp. 169
illud mortis genus h) summae admirationi erat,
et quos ipsos etiam ad amplectenda Christi sacra
adducere illi in animo habebant; videbatur porro
eadem perquam idonea ad calumnias istas, qui-
bus Christiana civitas a gentilibus petebatur, re-
futandas suamque innocentiam morumque sancti-
tatem probandam 1 ■. Nouerant denique nostri
non sol.um, quoties haec doctrina, ex quo pri-
mum res Christiana inter illos innotuerat, risus
causarn praebuerit m), sed ipsi etiam experti
erant, quantum abhorreret illa a gentilium non
magis quam ipsorum saepe eorum ingenio , qui
Christo iarn nomen dederant n). Summa igitur
cum diligentia proponunt nostri doctrinam de re-
surrectione eamque rationibus ad defenstonem
non minus quam probationem instructis gentili-
bus commendant. Atque in explicandis quidem
illis sequamur eam methodum, guzm Athenago-
ras cum saepe vtilem esse , tum in primis dispu-
tationide resurrectione conuenire ratus suae tra-
cta-
l<) Terluil. de spectac. c. I. (Edit, Semler) Vol. IV*
p. 106.
l) Athenag. Legat. §. 36. p. 312.
m) Actor. XVII. 32. \
n) JuJHn. M. alicubi in Dicti, c. Trypti. quosdam su©
tempore suisse memorat, qui cum Christiani dice-
rentur, tamen affirmauerint p-1; rtvtu vtxgw Akstcs-
<uv.
L 5
 
Annotationen