Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
in codice Tsieodofiano.

quae tunc valeret, literaturae et eloquentiae in-
primis addi Icendae consuetudine. Qua quidem
in re alteram linguae ecclesiasticae in Codicem
Theodosianum translatae caussam haud temere
quaeri crediderim. Illa nempe aetate inter Chri-
stiauos, si non plane cessare , at aliquanto infre*
quentior iam*heri coeperat ea, quae olim obti-
nuerat, iit erarum et bene dicendi artium perci-
piendarum ratio, posita illa in scriptoribus anti-
quis assidue legendis, atque ex idoneorum ma-
giftrorum interpretatione cognospendis. Etenim
Imperator ille Iulianus o 7UX.Pststdrr,g, quo pro-
fecto res Christiana nunquam habuit hosteni, vti
specie et simulatione leniorem, ita eonsiliis efc
machinationibus capitaliorem p malitiosislimas
quasque artes moliri coeperat, quibus caneret*
ne homines Christiani amplius ad veram accura-
tamque eruditionem adspirarent, adeoque reli-
gionis suae voce ac scriptis confirmandae et ab
aduersariorum impetu defendendae facultatem
amitterent. Hac igitur mente edictum illud ma-
xime defestandum, ipsique adeo Ammiano Mar-
cellino i) inclemens visum , proposuerat, quo
doctoribus Christianis interdiceret, ne posihaec
adoleseentibus in scho is suis veteres auctores
graecos et latinos , probatissimos illos artium
bene dicendi magistros, explicarent, neque
omnino literarum bonarum praecepta traderent*
qui-

i) lib, XXV. Mp. J.
3 *

H
 
Annotationen