Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 5.1804

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25952#0356
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
348

Pott: de iurisiurandi

jurandum improbare haud dubitant, *) —~
Sed quamuis haec omnia , in genere spectata,
recte quidem per se moneri videantur, cum ius-
iurandum minime pro carmine magico habendum
sit, quo praecinendo ac succinendo viri honesti
integritas adhuc augeatur, et nebulonis contra
nequitia in bonelratem repente transmutetur;
experientiam tamen vbi ducem sequutus fueris,
sat multa deprehendes hominum exempla, qui,
ab hominis scelerati et nefarii improbitate illi
quidem alieni, ad animi tamen integritatem
omnibus numeris absolutam, et labefactari aut
vinci nesciam et ipsi nondum profecti, vel pa-
rum simpliciter professi e slent, quae sentirent,
vel promissis parum honeste et diligenter stetis-
sent, nisx veri profitendi, fideique seruandae
proposito licet sirmo, accesserit iurisiurandi,
siue recte siue male intellecti, impulsus atque
complementum. Perquirant, qui recte haec
a me moneri forsan dubitent, tabularia foren-
iia, annon proslent ibi acta sat multa , quae his
a me dictis fidem concilient. Quodsi igitur ri-
tus cuiusdam dignitatem solis emolumentorum
et commodorum politicorum digitis quasi et pe-
dibus metiri licet; et iurisiurandi, quo salus
publica haud raro mirifice promoueri videtur,
dignitas vix, ac ne vix quidem in dubium vo-
cari potest. At vero ? pe» Deos immortales,
quem
t) lurislisciie Fragmente Ootting IS02. T. I, cap, 3.
p. 75. sqq.
 
Annotationen