Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] II.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0037
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
33

legislationis et injlitut. div♦
cri, a se explicanda, respiciens ad finem mora-
lem et paedevticum, quem sibi propositum ha-
bere debet disciplina religionis despotica s. no-
mothetica, diuina origine non indigna; et ad
argumentum codicis, hunc scopum significans,
h. e. partim ad doctrinam prophetarum de vir-
tutibus Dei moralibus, partim ad vaticinia de
religione vniuersali et morali, per Messiam in-
troducenda, Hinc et Scripturam de se testari
(Io. V, 39«) suamque illustrationem, s. lo^oiv
praedicere (Luc XXIV, 26. sq.) , saepe confir-
mabat; quod quo sensu in lingulis locis fecerit,
hic edisserere non attinet. Satis enim iam di-
ximus de ipsa eius doctrina cum practica tum
theoretica, quatenus in ea erat tov
vcfJicu xul t£jv Trgo sitjTuv, s. explicatio senten-
tiae codicis, ad ipsum forma nomothetica exuen-
dum , et didactica induendum idonea; qua qui-
dem explicatione Iesus interpretem Scipturae se
praebuit, qualem ipse describit Matth. XIII, 52.,
satis eruditum ad adducendum institutione sua
regnum coelorum, eumque in finem ad modum
patrisfamilias vetera et recentia, (veterem do-
ctrinam cum noua explicatione et accommoda-
tione) e penu sua promentem et proponentem.
Sed si ipsa haec explicatio doctrinae seri-
ptae sententiam a nobis propositam confirmat,
nosque docet, Iesum, religionis doctrina ita,
vt libere probari posset, e codice sacro traden-
da, priuare voluisse hunc codicem auctoritate
6. C nomo»
 
Annotationen