Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] II.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0039
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
legislationis et injlitut. div.

35

prosperarum metuque malorum, ob contemtum
legati diuini exspectandorum, h. e. a delideriis
et sensibus animi non moralibus; ita liberalis
alsensus reuerentia verae pietatis, ab illo com-
mendatae, nititur, et amore erga ipsum docto-
rem, qui summam sui admirationem mouet, ad-
iuuatur. Quae cum ita sint, comparanda Iesu.
historia, facile erit ad iudicandum, vtriusnam
generis admirationem libi voluerit conciliari.
Quaecunque in eo mirabilia et plane lingularia
deprehendebantur, vt vitae integritas et sancti-
monia, vt sapientia in doctrina et institutis con-
spicua, vt facultas mirifica, multis iisque in-
auditis modis se exserens; haec vt nihil habe-
bant, quod practicum assensum inuitis extor-
quere, iisque aut metum iniicere. aut vitae
commodioris certam spem facere polient, ita
poterant animos omnium, quibus admirationem
mouerent, etiam veneratione et amore Iesu im-
plere. Ac de virtute quidem eius, ad quam et
ipsam (Io. VIII, 46.) prouocabat, vt poterat
propter singularem eius perfectionem, et de-
bebat etiam, cum fructus esset eiusdem Spiri-
tus, vnde reliqua mirabilia proficiscebantur; de
virtute eius, inquam, res dubitationem non ha-
bet. Haec enim per se venerabilem eum red-
didit, et propter humanitatem cum ipsa con-
iunctam, amabilem quoque. Idem dicendum
est de lingulari eius sapientia, cuius ipse mira-
bilitatem attendi et miraculi loco haberi volebat
Matth, XII, 42. coli. 38. Hac enim se non
C 2 s solum
 
Annotationen