Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] III.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0054
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
gd JS/itzsch: de discrimine
firmatur per doctrinam eius duplici modo; in-
directe, et directe. Primo enim in explicanda
legis scriptae lententia Iesus ita solet versari, vt
pro factis, hac lege praescriptis, animum bo-
num et rectam voluntatem, h. e. pro iis, quae
per vim exigi possunt, alia, quae non possunt,
praescribat; id quod ex oratione montana haud
difficulter intelligi potest. Ibi enim docet, dis-
cipulis Messianis non satis elle polle, vt homi-
cidium, adulterium, aliaque malefacta fugiant,
fugiendum iis etiam esse contemtum aliorum in-
ternum, et internam impudicitiam, omninoque
ttudia animi praua, h e eiusmodi peccata, quae
in disciplina nomothetica non curantur, nec
peccatorum loco censentur. Respicit igitur Ie-
sus ad eam legis scriptae explicationem, quae
huius disciplinae propria elt, h. e. quae totam
legem ad externam tantum honestatem refert.
Huic suam, vt nouam et Messianam, opponit.
Nonne autem sic declarat, se habere disciplinam
Mosaicam pro nomothetica , eamque hac ipsa de
causa in didacticam mutare velle? Deinde non-
nulla , ad hanc disciplinam proxime pertinentia,
occatione data et velut in tranlitu ita monuit,
vt eandem, quam dixi, sententiam non minus
perspicue declararet. Negat Io. VIII, 35. Iu-
daeos in veram libertatem vindicari posse per
seruum, qui ad tempus tantum, non perpetuo,
vt filius, in domo Patris maneat; qua oratione
mihi haud obscure allusisse videtur ad oecono-
miam veterem. Haec enim et temporasia erat,
et
 
Annotationen