Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0070
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
6 6

Nitzsch •• de Mfcrimine

fidem christiatiam accedere, deberet. Sed quae
sapientia Iesu accommodate ad vsum practico-
moralem coniunxit, ea hominum ignauia, re-
formidatis efficaciam doctrinae christianae mora-
lem, separare solet. Ita fit, vt negligendo vsu
reuelationis practico , theoreticum quoque
perdat.
Etsi igitur Iesus , cum auctoritatem suam
non solum agnosci, sed ei etiam credi vellet,
discipulis suis seruitutem quandam theoreticam,
s. quae in statuendo esset, imposuisse, vel po-
tius reliquisse videtur, tamen haec seruitus,
quoniam nihil contra sensum veri moralis susoi-
piebat, atque etiam necesiaria erat ad practicam
libertatem excolendam, liberalissima et ab le-
gislatoria disciplina prorsus aliena censenda est.
Quapropter ea nec disciplinam religionis chri-
stianam nomotheticam redderet, etiamsi perpe-
tuo necesiaria esset, h. e. si nunquam certa et
perspicua verae religionis cognitio vilis homini-
bus contingere posset. Sed perpetuo necesia-
ria neque per se haberi potesi, neque ex ipsius
Iesu sententia. Consilium Iesu directe quidem
et maxime ad culturam libertatis practico-mo-
ralis (Io. VIII, 34-36.) spectabat, sed indire-
cte etiam ad liberaliorem religionis cognitionem
promouendam. Sic mihi certe videtur. Neque
ausim aliter de Iesu statuere, verens, vt iuste
et reuerenter de eo statuam.

Pri-
 
Annotationen