Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] IV.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0099
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
legislationis et inJUiut. div. 95
nandi priuatam dixilTet, nullum amplius offi-
cium ethicum, quin secum ipse pugnaret, in-
iungere potuisset. Sed illa magna difficultas
remoueri poterit discernenda damnatione homi-
nis abfoluta et mortifera, quae animum, omni
spe salutis praecidenda, ita deprimat, vt erigi
non posiit, quae quidem damnatio non efl: mo-
ralis , a damnatione hypothetica et paedevtica,
quae ex lege morali proficiscitur, animumque
deprimendo commouet, vt ad se redeat et vi-
res erigendi se, fretus auxilio diuino, colligat
et intendat. (Luc. XVIIl, 14 ) Haud dubie
Lex abrogand t erat, quatenus hominem abso-
lute damnabat, aut damnare putabatur. Nam
disciplina gratiae locum habere non poterat, tali
lege adhuc publice valente. Videbimus autem,
damnationem absolutam et mortiferam, quam
Paulus Legi tribuit, hactenus tantum ex lege
mentis repetitam esse, quatenus huius internae
legis cognitio adhuc pendere videbatur e lege
externa, liue quatenus ea, vultu Mosis non-
dum retecto (2 Cor. III, 13.), adhuc coniun*
cta erat cum opinione de perpetua disciplinae
nomotheticae, moralem Dei gratiam excluden-
tis, et arbitrariae fauentis, necessitate. Sic
apparebit, vim mortiferam ex Pauli sententia
non internae, sed externae legi, falsaeque de
eius consilio opinioni, tribuendam else. Sed
de vtriusque legis cum gratia Dei necessitudine
nonnulla vniuerse praemonenda videntur.

Lex
 
Annotationen