Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] IV.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0104
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
loo Nitzfch: de discrimine
nibus et descriptionibus haud ambiguis ab in-
terna discernit. Nam sicut legi, per Messiam
abrogandae, omnia ea tribuit, quae nos in ex-
ternam, per ipsarn eius notionem, conuenire
vidimus, veluti, quod facta postulet, non sen-
sum animi liberalem fiduciamque Rom. III, 27.
Gal. III, 12. quod factorum perfectionem com-
minandis poenis exigat, Gal. III, 10. V, 3.
quod homines absolute condemnet, nulla spe
salutis permittenda, a Cor. III, 6. Gal, III, 10.
eosque vitiositatis imperio plane obnoxios relin-
quat, Rom. VI, 14. nec vllo modo adiuuare pos-
iit, Gal. III, 21. imo eos ad peccandum Ipsa
sollicitet, Rom. VII, 5.; sicut igitur legi abro-
gandae ea attribuit, quae externae legi diuinae,
quatenus haec per se necesiaria habetur, pro-
pria sunt: ita legem, quam abrogatam dicit,
ita vel appellat vel describit, vt externa tantym
intelligi possit. I11 iis enim locis, vbi diserte
de abrogatione legis loquitur, legem abroga-
tam modo scriptum (7(2 Cor. IU, 6-
II.), modo scriptum antiquum (Rom. VII,
1-6.), modo summam eorum, quae in libro
Legis scripta siat (Gal. Ils, 3 0.), vocat, modo
certo demum tempore latam dicit, (v. 19. Rom.
IV, 10. V, 20.). Vbi autem hanc ipsarn legem
doctrinae de gratia opponit, non legem mentis
appellat aut Dei, sed legem operum (Rom. IU,
27.), aut orationem per angelos pronunciatam
(Hebr. II, 2. 3.) aut oracula in his terris edita
(XII, 25.), haud ambigue legem externnsn
signi-
 
Annotationen