Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI Heft:
[Argvmentvm] V.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0164
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
j6o Noesselt: in locum
sitque rebus admodum diuersis commune, ex
quo fit, vt, quomodo sit nostro quidem in loco
accipiendum, non statim possit percipi j iolent
in constituenda eius significatione, huic quidem
loco aptiisima, hunc modum tenere, vt vel de-
lectum habeant, vnamque ceteris praeferant, vel
plures in hoc vno verbo coniungant e pluribus-
que conflatam admittant h). Quod quidem re-
cte fieret, si et nullam tribuerent verbo, quae
sumeretur potius quam.confirmaretur, et sub-
tiliter docerent, non modo potuisse Paullum
hoc sensu, sed etiam, hic maxime voluisle vti.
Quodsi enim dicunt, ttfuisse faculta-
tem praesagiendorum atque praedicendorum
aut imperandorum futurorum , videant, nn in
hac vniuersa Paulli disputatione vel aljqua sit
huius rei significatio. Et quo iure potuisset is
hanc dotem tamquam primariam ceteris omni-
bus donis praeferre ac commendare cap. XIV,
i.), aut quae eius tanta necessitas fui sset, vt
hac omnium minime carere Christiani potuis-
sent? Prophetae autem si aliis videntur ii, qui
bene scirent intelligere et illuftrare obseuritatem
dictorum Veteris Testamenti. quae vaticinatio-
nes continerent: primum huius rei aliquod ve-
istigium
li) Vide, praeter ceteros iam commemoratos libros,
Moshemii Diss. ad histor. eccle/iatt pertinentes,
Vel. alter. p. 125. leq et Io. GeoRG Knappii
duas diss. de dono prophetiae in Ecclesia N. T»
Halae 1755.
 
Annotationen