ac Theolog. coniunct.
37 9
artis ipsius vulgari quadam opinione seu verius
errore, iis potissimum temporibus, quibus na-
turae ac literarum vilescere coeperat honos, tum
vero argumenti, de quo dicitur, sterilitate na-
sci et latius serpere vidimus. Profecto theolo-
gia primum rhetoricen e scholis in vitam reuo-
cauit atque coetus hominum obire iussit. Quam-
diu Ineptiis et argutiis atque sophismatibus
omnia personuere fora, omnes porticus viae-
que, vanae mentibus obuersatae species et lu-
dibria miseros fallebant, timor et cupido vesana
omnes exagitabat, recti atque honesti sensus in-
ani opinione vel expulsus vel perturbatus refu-
giebat. At simul religio diu neglecta terras
reuilit locaque sibi debita occupauit, viuere
omnia denuo et vigere visa. Malis illa spretis
artibus, oratores aegris solatia mentibus adde-
re, vbi ratio spesque defecisset, diuina intueri
homines, et, si vel orbis illabatur, rectum
strenue seruare iussit. Religionis igitur disci-
plina num alia latius patens, num sublimior ali-
qua aut sanctior, num omnium admiratione vsu-
que dignior inuenta fuit? Quidni ergo orato-
rem , religionis sensu, ceu deae alicuius prae-
sentia, perculsum omnia illius, nihil sua, causa
facturum dicturumue censeamus? Quidni ille
talis facile se et illam omni ornatu non proprio
carere, solamque, dummodo ipsa plane osten-
datur, per se satis placere iudicet, atque illud
demum, auctore Quinctiliano, pulcrum habeat,
quod vitro sequatur, non quod captetur et in-
vitum