Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 6.1805

DOI issue:
[Argvmentvm] IX.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25953#0386
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
382

Sckutze: de Rhetoric.

aut vana sanctitatis allecti specie, beatiorisque
vitae insana spe decepti, negotia hominum, pro-
fana scilicet, angue peius detestari, focum et
carissima pignora relinquere, in saltus imosue
specus, inuisa hercle loca, sese condere, in
sua denique suorumque viscera saeuire, nulli
dubitabant! Sed quis dicendi finis esiet, si
omnes nesastos ritus ac cerimonias, spectacula
hominibus templisque indigna, omnes, quos
peruersa religio aluit, errores, omnes denique,
quos genuit, animi motus illiberales enumerare
vellem. His igitur miseris rebus succurrere
posse Rhetoricen, aio et contendo. Illa enim
est, quae, copia rerum verborumque feliciter
vsa, religionis sensum hebeseere nunquam pati-
tur, imo vigorem ei vimque addit; illa est,
quae ad viuum omnia resecando animique reces-
sus ipsos peruestigando, sontem, vnde iste or-
tum et incrementa capiat, recludit; illa est,
quae, si qua temere traxerit aliena et sordida,
omnia lustrat et secernit, laetioraque semina
educat et efflorescere iubet; ilia est, quae im-
potentem sensuum vim cogitatione temperat et
coercet; illa denique est, quae nouos subinde
motus, leniores, religione dignos, in animis
excitat, nouas, quibus religio humanitasque
coeant, vias aperit, alias iterumque alias ho-
neste agendi ac bene merendi opportunitates
ostendit; vt vnus tandem rationis existat sen-
susque tenor, beata facultatum animi secum
Ipsis et cum omni vitae consilio officiisque con-

cor-
 
Annotationen