Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI issue:
[Argvmentvm] VII.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0238
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
230 Zemisch: de anulog. Unguar.
uiter corrumpendis, augendis, minuendis, omni-
noque mutandis vsus et temporum vis laborat.
Nemo vero mirabitur, nos in commemoranda
linguarum modo dluersitate modo similitudine
adeo incertos videri. Negari enim nequit, mo-
do consentire linguas, modo ditcreparet neque
tamen satis certis theorematibus ac decretis dici
de bac similitudine ac dissimilitudine potesl.
Quomodo vero in videnda limilitudine, quae
nulla esset, decepti sint, vel decipi pollint in-
terpretes, paucis addemus. Atque-hic magnum
locum occupat quorundam Interpretum super-
Ititio, qui originem sensumque verborum ex
diuersis plane, vel eiusdem vel alterius linguae
cuiusdam, vocibus, soni, Jiterarumque simili-
tudine aliqua decepti, inuenire conati sunt.
Quod genus interpretationum saepe ab ignoran-
tia linguarum, subsidiorumque interpretandi du-
citur, et ab ingeniorum, qui lusus vocum
amant, suslentatur. In explican-
dis nominibus personarum locorumque ad Ety-
mologias plerique confugiunt, quas ex linguis
libi cognitis, interdum ingeniose satis, finxe-
rant. Ebraicam linguam, qui primaeuam, cmni-
nmque matrem, in hac et futura vita sanctissi-
mam esse ex Judaeorum in his rebus sapientia
sciunt, ii, parum abest, quin, quicquid est, ab
Ebraica lingua originem dnxisse, atque ex illius
analog a (sed hanc analogiam non commendaue-
rim) intelligi debere profiteantur. Magnos et-
iam viros et linguarum peritissimos, v. c. Bo-
chav-
 
Annotationen