Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 7.1806

DOI Heft:
[Argvmentvm] VII.
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.25954#0239
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
interpretationis fubfidio.

231

chartum in hoc genere aberrasse, vt, cui lin-
guae faiierent, ex illa reliquarum linguarum
voces intelligi vellent, leui quadam similitudine
inductos, videmus. Idem fit, vbi dialectorum
Orientis radices, praeter Ionum, plane diilhni-
les, nimis cupide quidam comparant, vel eius-
dem dialecti diuersas radices, literis, sonoque
similes illustrare mutuo suseipiunt. Quae ratio
etsi interdum bene procedit, valdeque se nobis
commendat, quam deceptrix tamen esse poiTit,
ex aliarum linguarum vsu intelligitur. Si quis
Latinae Graecaeue linguae verba lignificationis
reneriendae caussa comparare propeerea velit,
quod literarum similitudinem quandam depre-
hendit (veluti videre cum fid.re, vtrurrique cum
CpkiSsiV et sic porro) quaenjm verborum pertur-
batio fututi sit? Quis neseit, voces plures ca-
su quodam similes esse , iigniiicatibus valde dis-
sentire. Verborum similium ac respondentium
in diuersis linguis notiones subiectae, quamuis
plerumque sitniles sint, rem. tamen hanc magnam
cautionem habere exempla docent: eiusque rei
certe bonus monitor lo. Clericus in Arte Crit.
suisse videtur. In eiusdem verbi notionibus
iunctis tropisque non varietas modo apparet,
quando rem a variis similitudinibus diuersae lin-
guae cogitarunt; verum etiam linguarum in
omni hac re magnus dissensus. Tropi Orientis
longe audaciores et sublimiores sunt, ac saepius
tropi in his dialectis occurrunt, quam in cete-
ris. In loquendi formulis, quis neseit peculia-
P 4 rem
 
Annotationen