Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] III.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0059
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
latissime olim propagati cmjsts. - 55

mini tam libenter indulgenti. Videtur haec
certe causssa fuisse praecipua, qua plerique ma-
gnorum illorum atque illustrium virorum ducti
sunt, quos recentiori adhuc tempore, in An-
glia potisiimum, Arianae caullae fauisse scimus;
Lockium puta, Clarckium, Whistonum, Whifc-
byum, quem, vera sententia diu propugnata,
aetate iam grandi mentem mutasse conslat.

Ceterum an haec Arianismi maior ad intel-
ligendum fa ilitas, eiusque humano ingenio ac-
commodatior ratio, de qua hucusque disputa-
tum est, debuerit veteris illius aetatis Christia-
nis satis graue argumentum videri, quo com-
moti nostrae de Trinitate diuina sententiae prae-
ferendam illam opinionem censerent, ea vero
alia quaestio est. Sufficit demonstrasTe , eam in
praecipuis huius erroris tam late olim et cele-
riter propagati caussis esse ponendam Illud
tamen stlentio non praetermittam, f u i si e anti-
quissimis illis temporibus id et intellectu et ex-
plicatu difficilius, acutiusque quam pro seculi
sapientia, quod nostra aetate facilius forte de-
monstratur et creditur, Doctrinam diuinitus
patefactam posse mysteria continere; vel quod
Deus potest ab hominibus fidem, quae proprie
dicitur, h e. a sse n su m propter testimonii cuius-
dam veritatem, non iure modo suo, verum etiam
aliquo cum ipsorum commodo postulare, in
quam vero fidem internae rei credendae perfe-
cta
 
Annotationen