Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Sylloge commentationum theologicarum — 8.1807

DOI issue:
[Argvmentvm] IX.
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.25955#0328
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
324 Bellermann: de Hebr. aenigmatibus,
AthenaevS b) ex Clearcho Solenst attulit:
Y%i<pos 7Teosih.YifAX ea-Ti STwroiicrTiKCV, Trpcray.-
TMOV TU (hcc fy\TY\(TettS tVQSlV Ty blXVOlCt T0 V9C-
(IhyStv. i. e. Griphus quaestio est iocosa, quae
imperat inuenire cogitatione propositam quae-
stionem.

§• 3-
I. denigma. Iud, XIV, 12-19.
Primum et antiquissimum aenigma, quod
sacra scriptura exhibet, est illud , quod Simson
in conuiuio nuptiali triginta suis conuiuis,quos
conuocarat, proposuit, ea conditione, si illud
soluisient intra septem dierum spatium, quo
conuiuium illud durabat, triginta linteamina
(Sindones, endusia) atque triginta vestes mu-
tatorias (tunicas) a se praemii loco esie acce-
pturos ; sin minus, vt ipsi Simsoni totidem pal-
lia et tunicas dare tenerentur.
Rem omnem fusius relatam legimus ludi-
cumlibro cap.XIV, ia-19. Aenigma hoc rhyth-
mice seu versibus, et quidem trinis distichis est
proposttum; rhythmum enim et Simsonis quae-
stio, et conuiuarum responsum, et Simsonis
animaduersio finalis exhibent; quid? quod ter-
tium distichon non tantum verborum rhythmum
sed et versiculorum homoeoteleuton praebet.
Verba sic se habent:
Sim-

b) btinvQiQtpiGTptwv Lib, IO, c. 17»
 
Annotationen