Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Tiedemann, Friedrich
Friderici Tiedemann Anatomes Et Physiologiae in Academia Heidelbergensi Professoris Icones Cerebri Simiarum Et Quorundam Mammalium Rariorum — Heidelberg, 1821

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.15410#0057
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
55

quas Tysonus de encephalo Siniiae pygmaei exhibuit, cum nostris Simiarum cerebri ico^
nibus, statim invenies illas, plane his persimiles esse, longe vero a cerebro humano ab-
horrere. Cerebrum pygmaei ratione nervorum, medullae oblongatae et pontis habita minus
est, quam cerebrum hominis; gyri et sulci tandem pauciores sunt. Parvus ergo encephalus
orang-utangi rationem physicam et certam prodit, uti jam Celeberrimus Soemmerring *)
monuit, cur animi facultatibus tantopere ab homine distet. In homine praevalere cere-
brum, summumque hominis bonum, rationis usum, ab ipsa maxima encephali evo-
lutione pendere, haud dubitari potest. Praecipua et essentialis erg"0 differentia, quae
ipsum hominem et reliqua animantia intercedit, in cerebro posita est.

l) Tabula baseos encephali. Francofurti ad Moenum. 1799. P- 9-
 
Annotationen