Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Orsini, Fulvio [Hrsg.]
Imagines Et Elogia Virorvm Illvstrivm Et Ervditor[um] Ex Antiqvis Lapidibvs Et Nomismatib[us] Expressa — Venedig, 1570 [Cicognara, 2120-3]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3526#0035
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
3 6

P IND A RVS.


Ind arvs, Daiphanti filius,Thebis in vico Cynocephalomm
natus, utaitStephanus, claruitOlympiade lxxvi, quo tem-
pore in scena florebat Aeschylus poetaTragicus, & Syracusis
imperabat Gelonis irater Hieron, apud quem Pindarus iu-
cundissime uixit. Quadragelimum autem aetatis annum age-
bat Pindarus, cum Xerxes rexPersarum ad subigendam Graeciam cum in-
gentibus illis copiis descendit. lyricorum poetarum princeps habitus-est,
& ob carminis suauitatem Dircaeus cycnusa DirceThebarum fonte ap-
pellatus:in cuius ore, cum infans esset, apem, tanquam in alueare, mella,
atquefauos deposuiise aiunt, Scripsit cum alia multa, tum in primis hy-
mnos, qui extant, in quatuor Graeciae certaminum uidores, uario carmi-
num genere compositos, quos ad lyram cecinisse dicitur. itaque in ueteri
quoque e marmor^ simulacro lyrae reliquiae quaedam appareht, ad quam
canere quodamodo epinicia, ut solebat, stans Pindarus uidetur. Eius autem
nomen adeo per omnem Graeciam celebre fuit, ut, cum captas Thebasmi-
litibus diripiendas dedisset Alexander, utaPindari soladomo abstinerent,
iusserit.id quod Lacedaemonios etiam antea fecisselegimus. DePindari
autem morte uariantintersePlutarchus, & Valer.Max. e quibus, qui uolet,
historiam petat. Annos uixit l v . Statuam illiin Martis templo Athenienses
posuisse narrat in Atticis Pausanias,
 
Annotationen