Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Orsini, Fulvio [Hrsg.]
Imagines Et Elogia Virorvm Illvstrivm Et Ervditor[um] Ex Antiqvis Lapidibvs Et Nomismatib[us] Expressa — Venedig, 1570 [Cicognara, 2120-3]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3526#0076
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
77



ISOK PA-
T H 2
6EOA ap OY
A0HNAIOX.

ISI





S o crat es ,Theodori silius, natus est Athenis, Lysimacho ar-
chom% Oly mpiade l x x x v i, sex annis,ut Diogeni placet,na-
tu maior,quamPlato. Audiuitadolescens Prodicum Chium,
&Tisiam Syracusanum,nobiles tunc dicendi magistros; & m
Thessalia Leontinum Gorgiam iam senem. conflrmata au-
tem aetate ad iQriim non accesiit, qu6d grandem, plenamcj; uocem, qua-
lem subsellia, de£iderant,non haberet: tantum autem laudis cuminscri-
bendo, tum in docendo est consecutus, ut ipse eloquentiae pater, domus
autem eius officina appellaretur. primus enim(ut inquit Cicero) instituit
dilatare uerbis> & mollioribus numeris explete sententias. Orationes scri-
psit permultas,sed non omnes supersunt. librum qui Panathenaicus in-
scribitur, quatto & nonagesimo aetatis suae anno scripiisFe dicitur, & quin-
quennium postea uixisld. alij uero centum annorum numerum explesfe
tradunt. Sepultus est prope Cynosarges patrio monumento, uatiis tabellis
exornato j e quibus vnam Isocratis sepulcro superimpositam fuissp, in qua
poetae, pra-eceptoresqj ipsius , & Leontinus Gorgias, sphaeram intuens,
ipseq; vna Isocrates scalpti essent. Plutarchus quoque scribit,Tiniotheum
Cononis filium Isocrati praeceptori suo, memoriae causa, statuam xrcam
Leocharis opus, in Eleusine posuissp: Apharetum autem filium aeream si-
milem columnae superimpositam inRneae cognomento Olympiae tem-
plo Athenis collocasse', cuius in Atticis Pausanias meminit. Eratautem Iso-
cratis imago Athenis pi&a in Pompio,& hi Arc^, ut idem refert Plutarchus.
AESCHINES


»
 
Annotationen