Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
MENALCAS
At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas»
notior ut iam sit canibus non Delia nostris*
DAMOETAS
Parta meae Veneri sunt munera; namque notavi
ipse locum» aeriae quo congessere palumbes*
MENALCAS
Quod potuit puero silvestri ex arbore lecfta
aurea mala decem misi; cras altera mittam*
DAMOETAS
O quotiens et quae nobis Galatea locuta estl
partem aliquam venti divom referatis ad auris 1
MENALCAS
Quid prodest» quod me ipse animo non spernis Amyntat
si» dum tu sedtaris aprost ego retia servo ?
DAMOETAS
Phyllida mitte mihi: meus est natalis lolia;
cum faciam vitula pro frugibus» ipse venito*
MENALCAS
Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit»
et longum» formose vale vale» inquit» lolia*
DAMOETAS
Triste lupus stabulis» maturis frugibus imbres»
arboribus venti» nobis Amaryllidis irae*
MENALCAS
Dulce satis umor» depulsis arbutus haedis»
lenta salix feto pecori» mihi solus Amyntas*
DAMOETAS
Pollio amat nostram» quamvis est rustica» mus am:
piendes vitulam ledtori pascite vestro*


 
Annotationen