Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Zoepfl, Heinrich
De Tutela Mulierum Germanica: Specimen quo Annuente Inclyto Jurisconsultorum Ordine ad Disputationem Publicam pros Facultate Docendi in Universitate Rupert-Carolina Rite Obtinenda die XI. Augusti ... Habendam invitat — Heidelbergae: Osswald, 1828

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47246#0025
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
—• 2J —
quaerenda, quamvis recentiores legislationes62) hanc
instituti ediderint rationem, quam refutaturus, afferam
quae Gajus L. I. §. 190. de Tutela mulierum Romana com-
memorat. «Feminas perfectae aetatis in Tutela esse, fere
anulla pretiosa ratio suasisse videtur : nam qua^e vulgo
«creditur, quia levitate animi plerumque decipiuntur,
»et aequum erat, eas Tutorum auctoritate regi, magis
«speciosa videtur quam vera. Mulieres enim, quae per-
«fectae aetatis sunt, ipse sibi negotia tractant, et in quibus-
«dam causis dicis gratia Tutor interponit auctoritatem
«suam; saepe enim invitus auctor fieri a praetore co-
«gitur.x
Quod fragmentum utique omnes de Germanica mu-
lierum Tutela dubitationes solvere videtur. Tutela mulie-
rum in Germania est obsoletum institutum, ut Tutela se-
xus Romana, tempore Gaji: feminis certe molestum,
utile nulli; cujus omnis ratio in eo consistit, quod ratione
legis sublata , lex ipsa non sublata est. Feminae nostrae,
ut Romanae, sua ipsae negotia tractant: apud nos quoque
dicis causa auctoritatem Tutor interponit; nec tamen
ejus est, impedire feminam, quae obligationem con-
trahit, qua sibi damnum inferri sciverit: sunt enim fe-
minae rerum suarum dominae, ideoque plenam illarum
habent dispositionem; id quod distincte praecipitur Jure
prov. Sax. cap. 4- art. 58. «Magd und Weib miissen vor

5s) Bad. Reggsblatt v. i8o4- nr. IX. pg. 4g. —
nr. X. p. 53. in der vollstandigen Sammlung aller in den
grofsherz. bad. Slaals- u. Reggblattern v. i8o3—1825 ent-
haltcnen Gesetze. Karlsruhe 1826. I. Tld. p. g43.
 
Annotationen