Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Zoepfl, Heinrich
De Tutela Mulierum Germanica: Specimen quo Annuente Inclyto Jurisconsultorum Ordine ad Disputationem Publicam pros Facultate Docendi in Universitate Rupert-Carolina Rite Obtinenda die XI. Augusti ... Habendam invitat — Heidelbergae: Osswald, 1828

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47246#0027
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
— 23 —
cere ”). Itaque ratio, cujus causa constitutus esse Tutor
contenditur (nempe qui mulierem consilio adjuvet), jure
ipso elusa est. Cur ergo non fateamur, quod ipse Gajus
de Tutela mulierum Romana concedere non erubuit, ces-
sisse apud nos quoque rationem Tutelae mulierum, nec
superesse nisi formam?
$. 11.
Judicium in Tutorem mulierum nullum dederunt Ro-
mani 53 S4 55 56 57), quia negotia non gerebat”): idem de Tutore
sexus Germanico erit dicendum; nam hic quoque nulla
negotia tractat (§. 10.): quod vero plerumque dicunt, te_
neri Tutorem sexus ex consilio ”), id verbis potius quam
re a sententia nostra differt, quia qui consilium dederit,
omnino non tenetur, nisi dolose alterum induxerit , vel
specialiter damnum in se receperit37); quo utroque in
casunil, quod Tutelae mulierum peculiare sit, continetur :
dolus enim ubique punitur: neque munus Tutoris sexus
pro tacita damni receptione est habenda, quia hocce mu-
nus non in consilio exhibendo sed auctoritatem interpo-
nendo consistit. Ex auctoritatis interpositione vero, non
nisi dolose facta, non datur judicium.

53) Eicliliorn Einleitung cit. g. 324 in fin.
54) Gajus I. §. <91.
55) Arg. fr. i. §. 19. fr. 2. pr. D. (XXVII. 3.)
56) Mittermaier 1. c. §. 381. not. 7. — EicLborn
Einleitung (j. 324- not. d.
57) Tliibaut System des Pand. R. 7. Aufl. Jcna 1828.
§. 866. not. r. s.
 
Annotationen