Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Winkelmann, Eduard [Hrsg.]
Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg (Band 1): Urkunden — Heidelberg, 1886

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.2746#0082
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1398 DEC. 1. - 65

dignemini providere. Datum Heydelberg predicte Wormaciensis diocesis sub sigillo
rectoratus prenominate nostre universitatis, die vicesima mensis iunii, anno domini
m. ccc. xcvii, indiccione quinta, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini
nostri domini Bonifacii divina providencia pape noni anno octavo.

Aus Ann. univ. I, 65 und Copialbuch f. 39v. — i) So AC, unten richtig gwidagii. 5

45. Statut gegen leichtsinniges schwören und gotteslästerung. 1398 aug. 1.

Facta congregacione doctorum et magistrorum per iuramentum inter alia ad
faciendum statutum penale contra personas universitatis enormiter iurantes, con-
clusum fuit concorditer et statutum, ut sequitur. Quia ad nostram noticiam per
quamplures fidedignos sepius perlatum existit, quod nonnulla nostre universi- 10
tatis supposita non solum nomine salvatoris nostri Ihesu Christi, gloriose virginis
Marie sanctorumque eius in vanum assumento et sine causa multipliciter per
iuramentum, verum eciam per partes ipsius dominici corporis et sie per humani-
tatem dei et aliis modis exquisitis, quod dolenter referimus, hlasphemare non
formidant in perniciosum simplicium' exemplum neenon in cleri nostre uni- 15
versitatis magnum dedecus atque scandalum, sed quia huiusmodi iuramenta
voluntaria et hlasphemie principaliter contra divinum preeeptum et contra utrius-
que legis tarn canonice quam civilis instituta ac eciam contra morales prohibi-
ciones fieri indubie prohibentur: ideirco nos Nicolaus de Cuba rector doctores
et magistri predicti maturo super hoc habito consilio et deliberacione ad pre- 20
missas insolencias refrenandas ob honorem domini nostri Ihesu Christi, gloriose
virginis Marie matris ac sanetorum eiusdem statuendum duximus et ordinandum,
statuimus et ordinamus, nichilominus sub debito obediencie in quantum possu-
mus preeipimus, ne deineeps queeunque persona nostre universitatis, euiuseun-
que gradus Status aut condicionis existat, per sacra prohibita membra, scilicet 25
Christi beate Marie aut sanetorum, puta per caput capillos viscera sanguinem et
similia vel alias quovismodo exquisite aut inconsuete seu enormiter iurare seu
pocius blasphemare presumat, sub pena duarum librarum cere irremissibiliter
persolvendarum, quociens quis iurando excesserit, quarum una ecclesie saneti
Spiritus, alia vero capelle nostre universitatis luminaribus ex hac nostra sit ordi- 30
nacione applicanda. Si vero, quod absit, persona aliqua huiusmodi iuramenta
seu pocius blasphemias continuare reperta fuerit, illa , gravius iuxta dietamen
nostram et seeundum qualitatem excessus veniet punienda. Datum et actum
m congregacione facta in capella nostra anno domini m. ccc. xcviii., ipso die beati
Petri ad vineula etc. 35

Aus Ann. univ. I, 70.

46. Bonifatius IX. incorporirt der Universität zwölf canonicate. Rom 1398 dec. 1.

Bonifatius episcopus, servus servorum dei. Ad perpetuam rei memoriam. j| Dum
attente considerationis indagine perscrutamur. quod per litterarum studia cooperante
luo, a quo omnium carismatum dona manant, viri efficiuntur scientiis eruditi, 40
instruuntur rüdes, provecti ad altiora concreseunt et fides catholica roboratur,
hbenter non solum loca, ubi huiusmodi pollent | studia, sed etiam studentes in
^sis, eos potissime, qui scolasticis laboribus et sudoribus diutius insudantes demum
Winkelmann, ürkundenbueh. I. 5
 
Annotationen