Winkelmann, Eduard [Editor]
Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg (Band 1): Urkunden — Heidelberg, 1886

Page: 206
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/winkelmann1886bd1/0223
License: Creative Commons - Attribution - ShareAlike Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
206 1502.

150. Die Dominikaner ersuchen in ihrem streite mit den Minoriten über die unbe-
fleckte empfängniss Mariae die Universität um Verwendung beim papste und dem
kardinal-protektor des ordens. (1502 aug.) .

Magnifice vigilantissime ac dignissime domine rector, celeberrimi ac profun-
5 dissimi viri, doctores licenciati et reliqui almam hanc universitatem Heidelbergensem
representantes, domini nobis semper observandissimi, supplices vestri fratres Petrus
Syber sacre theologie ac istius florentissime academie vestre professor, provincialis
ceterique ordinis predicatorum provincie Teutonie sese humilius commendatos
faciunt. Spectatissimi viri, ex quo diversorum locorum et civitatum publicis

10 caneellis atque privatim in materia de coneeptione gloriose virginis a fratribus
minoribus et quibusdam aliis religiosis et secularibus clericis citra iusticiam et
omnem equitatem, non absque gravi proh dolor scandalo, sumus falso de heresi
et irreverencia beatissime semper virginis infamati, in dies quoque magis magisque
infamemur, cum tarnen notorium sit, nos esse semperque fuisse eiusdem inte-

15 merate virginis precones ac commendatores speciales, nichilominus mordaces ac
invectivi sermones, famosi libelli, scandalosa carmina adversum nos palam con-
cionantur componuntur eduntur. Quas quidem et alias iniurias complures si
(ut iuste et cum veritate possemus) in publica ecclesie catbedra refelleremus,
pacis et unitatis in multis Germanie locis turbacionem, populi scandalum, dei

20 offensam et vestrarum patemitatum ac aliorum indignationem haud immeritam
vereremur. Humiliter itaque vobis supplicant qui supra fratres, quatinus ob
gloriose virginis reverenciam, pacis communis et ordinis nostri amorem, ad summum
pontificem preces fundatis, ut sanctitas sua in prefata concepcionis deipare
virginis materia propter dicta scandala tollenda maioraque formidanda provideat,

25 partibus silencium imponendo aliisve oportunis remediis usque ad clariorem sedis
apostolice determinationem occurrendo. Quemadmodum enim hactenus ordinis
nostri fratres, ita et nos animo promptissimo apostolice determinacioni ac iussis
obtemperare nequaquam repudiamus nee unquam repudiaturi sumus. Non minus
orant qui supra fratres paternitatem omnium vestram, ut reverendissimo in Christo

30 patri et domino, domino Oliverio Sabinensi episcopo cardinali, Neapolitano dicto,
ordinis nostri protectori, hac de re similiter scribi curet; etenim paternitas sua
reverendissima hoc negocium promovere novit optime. In hiis faciat dignatio
vestra pro animo, quem ipsam in eommunem omnium et maxime religiosorum
pacem gerere confidimus, quam vestram omnium dominationem ut altissimus

35 conservet incolumem, iugiter orabimus.

Aus Ann. III, 426. — Ea ist dabei bemerkt, dass die Universität dem papst dem
gemäss geschrieben hat, mit dem zusatz: «Quod summus pontifex per suam sancti-
tatem dignetur providere, quod scandala tollantur et pax inter fratres utriusque
ordinis tarn fratrum predicatorum quam minorum reformetur», und entsprechend
40 an Oliverius. Vgl. unten bd. II zu 1501 iuni 15. ff.

151. Thomas Drach sagt die Privilegien der Universität auf. 1503 (iuni)-
Domino Danieli, pedello universitatis Heidelbergensis.
Salute premissa. Lieber domine Daniel. Ich las uch wissen, das ich nun
privilegia ufsage hie mit disem brief und miner eigen hantschrift, das ge^
loading ...