Winkelmann, Eduard [Editor]
Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg (Band 1): Urkunden — Heidelberg, 1886

Page: 1
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/winkelmann1886bd1/0018
License: Creative Commons - Attribution - ShareAlike Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
1. Marsilius von Inghen, erster rektor des Heidelberger Studiums, berichtet üb
dessen anfang.

In nomine domini. Universis et singulis hoc presens scriptum visuris vel
audituris Marsilius de Inghen1), canonicus et thesaurarius ecclesie sancti Andree
Coloniensis, magister in artibus Parisius, nunc rector nove universitatis studii 5
Heidelbergensis, salutem et noticiam veritatis. Ut modus incepcionis dicti studii
universis posteris innotescat, videlicet statuta, que incepta et acta sunt pro eius
bono regimine et ad que tenenda constringimur et constringentur magistri presentes
pariter et futuri, in quacunque facultate fnerint magistrati, insuper et scolares,
ea sub compendio presenti libro duxi inscribenda, ne forte per ignoranciam eorum 10
aliquis ipsis vel alieui ex eis contra venire presumat et post, cum plaeeat in-
grossari et in forma reponi meliori.

In primis igitur circa Studium iniciandum est advertendum, quod anno
domini m. ccc. Ixxxvi. x. kalendas novembris [1385 oct. 23] sanctissimo in
Christo patri ac domino nostro domino Urbano digna dei providencia pape vi. pro 15
parte illustrium dominorum Ruperti senioris, Ruperti iunioris ac Ruperti preiu-
nioris, comitum palatinorum Reni ducumque Bavarie, extitit supplicatum, quatenus
m opido eorum insigni de Heidelberg Wormaciensis diocesis generale Studium in
omnibus facultatibus ad instar studii Parisiensis, omnibus privilegiis illi Parisiensi
studio concessis insignitum, institui dignaretur. Quod idem dominus noster papa 20
Pro tunc gratiosissime concessit, prout in literis desuper confectis plenius est ex-
pressum.

Insuper quod missis pecuniis super literis dicte concessionis impetrandis
litere bullate super illa dicto domino duci anno domini m. ccc. lxxxvii. ipso die
beati Iohannis baptiste [1386 iuni 24] dicto domino duci Ruperto seniori in 25
Castro suo de Welsau fuere presentate.

Item quod die martis [iuni 26] sequente per dictos donünos duces et eorum
consilium exstitit terminatum, quod iuxta concessionem apostolicam ad honorem
dei beatissime Marie virginis ac tocius celestis curie dictum Studium in dicto
°pido deberet institui et per eosdem duces privilegiari manuteneri et defendi. 30
Fuitque pro tunc receptus magister Marsilius de Inghen, canonicus et thesaurarius
''cclesie sancti Andree Coloniensis, in dicti domini ducis senioris consilium iuratum
ac deinceps stipendiis largis dotatus recepit mandatum, ut [ad] predicti studii
»ichoacionem in facultate artium operam daret efficacem. Post quem receptus fuit
venerabilis vir magister Heylmannus de Wormacio, magister in artibus et bacca- 35
'aureus in sacra pagina, ut eciam idem Studium in facultate artium iuvaret inchoare.

Winkelmann, Urkundenbueh. I. 1
loading ...