1522 IULI 22. 215
libros. Hunc igitur, si adhuc durat, morem ante omnia abolendum censeo ac loco
istarum lectionum constituendos, qui in grammaticis primum rudimenta eiusdem artis
ex optimo quoque autore, quorum iam beneficio artis excussa est magna copia,
tyrunculis tradant, deinde quoque praeeeptiones rhetoricas ac reliqua, quae ad bone
ac expedite dicendum conferunt, addant; alios quoque, qui in logicis ac dialecticis 5
idem faciant, non Tantaretos, Unisores, Beredanos ac id genus sophisticas feces per-
legentes, sed vel Trapesuntium vel Rudolphum Agricolam (cuius cineres Heidelbergae
apud minoritas fratres servantur) aut alium ex rhetoricis, inter quos laudari audio
Caesarem quendam Iulianum, qui initia logicae elegantius quam barbaricus ille His-
panus tradidit. Si quis addendum Aristotelem putaverit, non displicet, dummodo 10
ex tralatione Argyropoli vel Aretini id fiat, non ex illa quam veterem vocant,
ineptissime balbutiente interprete. In physicis ac moralibus meo iudicio non parum
conducent paraphrases, quas Iacobus Faber Stapulensis edidit. Ante omnia
maxime necessarium puto, ut et constituatur, qui in mathematicis erudiat; nam qui
se Septem artium magistros profitentur, vix tarnen una aut altera instituti reli- 15
quorum omnino rüdes et expertes sunt, digni, qui ab omnibus rideantur, artes
nihilomimis profitentes, quarum ne prima rudimenta gustarunt. Sit quoque,
qui stipendio publico quotidie bonum aliquem autorem vel oratorem vel poetam
auctoribus praelegat. Is Latine ac Graece doctus sit, qui et auditoribus rudimenta
Graecae linguae tradere possit. 20
In re theologica, quamvis nullam Heidelbergae lectionem audiverim, vereor
tarnen illic quoque quemadmodum in reliquis Germanicis universitatibus fieri.
Vidi nihil aliud doceri praeter scholasticos illos, quos vocarit doctores, qui post-
quam iam omnes bonae literae incursionibus Gothorum [et] Vandalorum peri-
erant, per aliquot iam annos scripserunt, quique neglecto veteri ac novo instru- 25
mento, nihil in pretio habuerunt, quam unum magistrum sententiarum, curiosas
multas et nihil ad pietatem Christianam facientes quaestiones moventes. Isti
ut in totum repudientur nolumus: reiiciantur tarnen ea studia in fratres minores
et praedicatores, qui suum Thomam ac Scotum legant liberis, qui ea audire
voluerint, auditoribus. Constituantur autem docti duo theologi, quorum unus 30
prophetias veteris legis ac psalterium ipsum, alter novum testamentum atque
maxime Paulinas epistolas plenas illas divino spiritu quotidie legat, adducens ad id
optimum quemque ex veteribus illis theologis Graecis ac Latinis, Origenem, Basilium,
Nazianzenum, Chrysostomum, Hieronymum, Hilarium, Augustinum et caeteros.
De medicis ac iureconsultis nihil est, quod annotem, utriusque artis indoctus, 35
ad dominationem tuam praesertim scribens, qui in una omnium doctorum totius
Germaniae consensu ita excellas, ut parem vix habeas, in altera quoque multis
praeferendus, qui non parum temporis eidem impenderunt ediscende.
Ex his, clarissime domine cancellarie, satis intelliget dominatio tua, quam
parum aptus sim, quo vel tibi vel principi aliquid in reformando studio opis 40
afferam, et tarditate ingenii et ignorantia earum rerum, quae modo Heidelbergae prae-
cipiantur, remorante. Itaque parces tu ruditati huic meae, qui cum nihil adiumenti
afferre possem, cartam tarnen his nugis meis, quae currente calamo exciderunt,
"npleverim, malens inscitiam meam tibi prodere quam omnino nihil respondere.
Caeterum scripsi nuper, cum Caesareas mitterem, me proxime scripturnm ex- 45
Pensas ea de causa habitas. Licet igitur hie literae in cancellaria taxatae non