518
164. Iakob Spiegel macht dem dr. Florentius von Yenningen vorschlage zur reform
des Heidelberger Studiums (1522).
Doctori Florentio de Venningen legum prqfessori illustrissimi domini ducis
Ludovici comitis palatini Rheni Iacobus Spiegel legum doctor. Salutem.
5 Studii Heidelbergensis reformacio a theologis incipienda est, quam tarnen
omnium maxime oppugnabunt. Pro tribus leeturis, que intervallo hactenus habite
sunt, duo pericia linguarum prestantes theologi in posterum quottidie lecturi
recipiantur: alter profiteatur Mosern vel prophetam, alter evangelistam vel Paulum;
seripturam scriptum interpretaturi ad morem veterum cum Grecorum tum Lati-
10 norum auctorum, resectis magistrorum Parisiensium opinionibus. Cum scholastici
theologi prestare id nequeant, quia nihil aliud a teneris annis quam sophismata
ac aliquot e metaphisicis enunciata didicerint, contempta prorsus necessaria lingua-
rum cognicione, querendi sunt, qui theologie abdita e scripturis depromant.
Ne princeps tarnen videatur quantumvis male receptum illud scholasticum
15 docendi genus preceps exigere, statuat cum fratribus utriusque ordinis, ut illi
Thomam, hi Scotum legant, dum priores lecture habeantur antesignane. Atque
ita sacrarum literarum auditor uno tres lectiones die audire poterit, quas antea
per octoadem non nisi raro audire dabatur. Iohannes Oecolampadius, cuius nomen
magnum est apud vere doctos et probos viros, cuius doctrinam monstrant libri
20 aliquot e sacris Grecorum autorum libris versi Latine, veteris testamenti lecture
preesse potest; alteri Paulus Phrygio, qui ad neothericos utriusque lingue eciam
coniungit noticiam. Agit is nunc parochum Sletstadiensem. TJterque huius iudicii
mei est ignarus. Si illust. princeps eiusmodi viros rei theologice tradende pre-
fecerit, Heidelbergam brevi scholasticorum copia faciet abundare.
25 Philosophie Studium, quod a theologastris artisticum dictum atque ab eisdem
adeo infectum est, ut hac tempestate ingeniosi adolescentes non aliud Studium
eque fugiant, compendio quodam pureque tradendum est. Neque in singulis
collegiis tot opus est amplius professoribus, qui nunc usque scholasticorum sump-
tibus sustentati sunt, cum duo id queant commodius prestare, principis emolu-
30 mento alendi, quorum hie dialecticam, ille philosophiam naturalem doceat. Gram-
maticos enim iam esse oportet et rudimenta quoque dialectice hausisse vel e
scholis trivialibus vel e pedagogiis studiorum generalium, qui ad gradus bacca-
laureatus vel magisterii liberalium diseiplinarum adspirant. Facile autem assencior
his, qui censent, adolescentes non esse gravandos audiendis prelectionibus ethi-
35 corum et politicorum Aristotelicorum, quod sine preeeptore facile queant intelligi
ab eis, qui poetice, oratorie et historice cognicioni operam impendere, quas nisi
quis premiserit, ad quameumque aliam diseiplinam prorsus ineptus erit. Oportet
tarnen adesse quadruvii eognicionem et numerorum, cum ridicula sit res, darum
dici quempiam et insignem titulo Septem arcium liberalium et hunc ipsum
40 quadruvii prineipia non degustasse. Scio ego, quantum fame Viennensi studio
pepererit duarum lecturarum in mathematica a Maximiliano institucio.
Ante omnia querendi sunt, qui profiteantur linguas, Grecam inprimis, quod
illa omni conveniat doctrine; Hebraicam deinde, quia mire sacrarum litterartim
cognicioni subserviat. Neque negligendus est, qui publice vel oratorem vel histo-
45 ricum vel geographum profiteatur Latinum. Et Grecam et Latinam lecturam
unus obire potest. Nicolaus Gerbelius doctor, qui nunc Argentine agit, meo