Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Winkelmann, Eduard [Hrsg.]
Urkundenbuch der Universitaet Heidelberg (Band 1): Urkunden — Heidelberg, 1886

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.2746#0277
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
50

1553 APRIL 12.

audimus quosdam ex scholastico caetu tarn esse etiam inverecundos, ut in flumine
Neccari natantes foede lasciviant et absque cinctoriis nudi excurrant in ripam,
qua iter faeiunt honestae matronae, virgines aliique honore afficiendi. Quod
quidem ipsum quia non detestabile tan tum et beluinum est, sed et in ipsos
5 morum magistros atque adeo in universae academiae nostrae vituperationem re-
dundat, significamus nos in eam foeditatem posituros esse observatores et tali
deprehensos notatosque turpitudine ita eastigaturos duriter, ut in exemplum coeteri
attentiore publici Status consideratione literatorum ordini et dignitati posthac
minus sint detracturi. Iam sciant et se contra mandatum dei et humanas

10 quoque leges petulanter ruisse, qui autores sunt famosae et sycopbanticae cuius-
dam in puellarum quarundam ignominiam vulgatae eantionis. Saniores movere
nihil hie est necesse, quippe qui regere impetus suos norint et aliquo tanguntur
sensu doloruin, quibus et offensae puellae et ipsarum parentes acerbissime con-
flietantur. Solos itaque illos serio pioque studio hortamur, qui quid hac in

15 parte se erga proximum quemque deceat, non vident satis, ut ab hoc lusuum
genere abstineant nee decus esse putent ridentium circulis inferre1) famam lace-
rantes sannas et multorum odia in hunc sexum aetatemque, cui honorem debe-
mus, accendere. Nos, qui in studiorum bonitate educamur, decet morum ubique
emendationem a deo petere et petulantiae iniieere frenos, potius quam cyclopico

20 contemptu paenarum in publicis his presertim miseriis et dissipationibus iram
dei in nos licentia et perversitate cumulare. Die iunii ix., sub magistratus
nostri sigillo.

Aus Ann. VII, 94v. — Unmittelbar voran steht ein erlass, ebenfalls vom iuni,
der mit bezug auf eine Verfügung des kurfürsten den studirenden das leichtfertige
25 sehiessen untersagt. — l) So.

187. Iulius III. erlaubt die ausstattung weltlicher Universitätslehrer mit kirchlichen
einkünften. Born 1553 april 12.

Iulius papa III.
Dilecti filii, salutem et apostolicam benedietionem. Exponi nobis nuper

30 fecistis, quod cum sub temporibus paucae personae ecclesiasticae in partibus istis
haberi possint, qui munus legendi in plerisque vestrae universi||tatis facultatibus,
ad quas seeundum earum institutionem ac fundationem personae ecclesiasticae
admitti debent, obire velint, saepenumero lecturae in iisdem facultatibus inter-
mittantur, et || ideo vos ad huiusmodi incommoda corrigenda cupiatis lecturas

35 ipsas per seculares personas idoneas, ubi ecclesiasticae idoneae non reperiantur, fien
posse, nobis propterea humiliter supplicari fecistis, ut ;• opportunae ad hoc pro-
visionis remedium adhibere dignaremur. Nos igitur, qui eiusdem universitatis
incrementum et propagationem sinceris desideramus affectibus, vestris huiusmodi
et etiam dilecti filii nobilis viri Friderici comitis palatini Rheni, unius ex Eomam

40 imperii electoribus istiusque oppidi in temporalibus domini, id pro conservatione
dietae universitatis ferventer exposcentis supplicationibus inclinati, vobis ut, vaca-
tione quaruneunque lecturarum personas ecclesiasticas requirentium posthac quando-
eunque oceurrente, si tunc personae ecclesiasticae ad eas idoneae haberi non po-
tuerint, vos illarum loco laieas personas idoneas ad huiusmodi lecturas, excep a
 
Annotationen