Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Aldrich, Henry; Smyth, Philip [Übers.]
The Elements Of Civil Architecture: According To Vitruvius And Other Ancients, And The Most Approved Practice Of Modern Authors, Especially Palladio — London, 1789 [Cicognara, 395]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.26532#0249
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
ELEMENTORUM

3^
domosque lecficarias, &c. seorsim ab Ipsls aedibus, atque ibi
constitues unde in hortos stercora commodissime transferri
queant. Si a latere Domus collocentur, belle iis respondebunt
ex altera parte Ministralia praeter Apothecas : et super his
utrinque erunt plurium famulorum cellae, pro cujusque eorum
muneris ratione et commodo dispositae.
§. 4. Ingrestus aedium sive Janua plerumque in fronte me *
dia, interdum situ postulante in medio latere collocatur.
Ab Janua statim, vel Itinere quandoque interposito perveni-
tur ad Introitum ; inde ad Conclavia. Haec in domo quali-
bet sunt ita ordinanda, ut Tint ab utraque parte aedium habi-
tacula similiter aequalia, singula singulis ex adverso respon-
dentia : cuilibet etiam quae ab una parte est fenestrse ex ad-
verso respondeat altera, ejusdem amplitudinis et symmetriaej
et in eadem linea horizontal} constituta. Habitaculorum ostia
sibi invicem diredte opponantur, ut apertis omnibus, per to-
tam contignationem sit prospedlus ; nam quod exinde incom-
modum metuit woottonus, nullum scilicet habitaculum prae-
ter extrema secretum fore, illud Architedfus sagax facile effu-
giet; praesertim st prudenter collocaverit Scalas quae vocantur
Anglice the Back-ftalrs, Nos vocare posTumus famulares.
Tria haec postrema, Utilitas, Firmitas et Venustas juxta po«
stulant; suntque in contignationibus singulis observanda : In
pluribus autem coaptandis, illud quartum quod supra mo-
nuimus, ut ubique Vacuum Vacuo immineat, et Plenum
Pleno.
§. 5. Fumarium cujusque habitaculi st in medio latere col-
locetur est venustum 5 sed hoc non est necessarium, praeser-
tim in Cubiculo : et st fiat in angulo Conclavis, erit illud
magis spatiosum, et communis gula quadrifida quatuor fuma->
riis inserviet.
Scalae famulares sunt ubique utiles ; ubi siunt Intercepta,
necessariae ; Principales sunt ut diximus collocandae : nihil
autem
 
Annotationen