JVSTVS HENNINGVS
BOEHMERVS
Comes Palatinus Caesareus, potentissimo Borussise Regi
a consiliis secretioribus; academise Fridericianae, quae Halas Saxonum est, dire&or,
facultatis juridica: vice-ordinarius & Prof. P. juris.
Sse jurisprudentiam nobilem scientiarum partem, & finis ejus demonstrat & na-
tura atque constitutio. Legibus enim divinis & humanis considerandis insu-
dans, ea potissimum vincula tuetur, quibus respublica non civilis tantum, sed&
Christiana conne&itur, ipsaque hominum cohaeret societas. Fundamentum
vero in ipsa immutabili divinae naturae sanstitate & justitia quaerens, custos est
honestatis omnis morumque probitatis aequitatisque lervandae inter omnes,
normamque custodit justitiae ita administrandae, ut & interna & externa morta-
lium promoveatur augeatur que felicitas. Non itaque rabularum latratorumque ars quaedam
est, sed praestantissima scientiae illius pars, quae humanis atque divinis legibus interpretandis de-
stinata, ad divinum usque tribunal forumque conscientiae extenditur. Et fatendum quidem est,
non tam amplum, quam ipsa vox patet, esse eorum jureconsultorum numerum, quibus ex di-
gnitate rei nomen hoc venerabile tribui potest; plerique enim, qui juris notitiam se&antur, ar-
ttos nimis huic, quem ingressi sunt, campo limites ponunt, unique tantum ejus particulae invi-
gilant. Ast hoc hominum vitium est, non disciplinae praestantissimae, quae ubi tales viros nutrit,
qui ejus dignitati ex toto satisfaciunt, eos non postrema cumulare gloria merito cenlenda est.
Quemadmodum enim amplissimae latitudinis fundos ipsa jurisprudentia possidet, ita quos suis di-
vitiis administrandis adhibet viros, in reliquis scientiarum partibus & generibus, quae auxiliatri-
ces juris studio manus porrigunt, esse versatissimos oportet, ornantes hanc disciplinam illis deco-
ribus, quibus illustris excellit virorum dostorum memoria. Quod si his accedat animus inte-
ger, rectique atque aequi propter summi judicis reverentiam amans, nec lucri atque emolumenti
studiosus, perfesta inde sacerdotis justitiae ex omni parte commendandi laudandi que imago ex-
surgit.
Habes hic, Lestor, typum illum, ad quem efibrmandum sibi animum esse, re&issime
statuit, celeberrimus jurisconsultus, cujus effigiem veneratione & memoria dignissimam
Tibi conspiciendam exhibemus, vir magnus JVSTVS HENNINGVS BOEHMERVS, ante-
cessbr Halensis. Testem totius orbis literati consensum excitamus, non imitatum tantum hanc
ideam esse, sed absolvisse etiam jureconsultum consummatissimum, resteque & ex merito aliis
imitatione exprimendum commendari posse. Et culpanda omnino fuisfet negligentianostra, aut
nos ignorasse summorum virorum in rempublicam literariam merita censendi, nisi tanti viri, in
hac potissimum scientia immortalem gloriam consecuti imaginem aere exprimi jussissemus,& vul-
tus conlpiciendos exhibuissemus, tot meritorum titulis illustres, addita vi^e illius enarratione,
qua ad hoc gloriae culmen feliciter emersit.
Destinaverat praestantissimum Virum usibus reipublicae in custodienda &; tuenda justitia di-
vina providentia, ei itaque consilio ut inservirent, circumstantias, quae ex coeli favore pendere so-
lent, disposuit omnes. Natus est IV. Cal. Febr. anni post restitutam salutem cioioclxxiv. in ele-
storali sedeHannoverana, quam patriam nastus occasionem largissimam accepit, optima quae-
que a praeceptoribus praestantissimis discendi, iisque ducibus rectum ingrediendi iter ad virtutis
veraeque felicitatis culmen conscendendum. Patrem habuit virum consultissimum Valentinum
Boehmerum, qui imperatoria aufforitate fidem notarii publicam acceperat, causisque fori felici-
ter inserviebat; qui cum juris legumque haud vulgarem sibi notitiam acquisivisset, filio & ma-
nudu&ione &; exemplo profuit. Cujus maiores, tempore belli Hussitici ex Bohemia profugi,
in inferioris Germaniae provinciis, maxime Brunsvicensibus,consederunt, &Dantiscum usque ali-
qui progressi sunt: Matre natus est Anna Maria Schirmeria. Quod vero attenti ad virorum
clarissimorum historiam leftores multis exemplis observare solent, magnos eos viros, quorum suo
tempore illustris in reipublicae civilis Sc literariae theatro fuit memoria, in pueritia futurae magni-
tudinis vestigia quaedam prodidisse, id quod vel haec nostra pinacotheca specimine haud uno con-
firmat, id in Nostro quoque evenisse, omnino memoria dignum est. Puerulus adhuc, cum nec literis
pretium statuere, nec quid libri essent, intelligere posset, ita libellis deleslatus est, ut in cunis
vagiens, sopiri sine libro, quem manu teneret, non posset. Sensit mature parens prudens 8c
ad filium attentus, capacissimam a DEO accepisse hoc thori sui pignus indolem, & praeclaris qui-
busvis eum destinasse Pronceam. Vt igitur ager, qui incultus adhuc magnam felicitatem polli-
cebatur, debita ratione coleretur, neque curae atque labori, neque sumptibus pepercit, iisque
praeceptoribus eum tradidit, qui non sine singulari efleslu animi ejus culturae invigilantes, lar-
Pinac. Dec. I. Boebmerus. ' ' .<■ ganl