Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Brucker, Johann Jakob; Haid, Johann Jakob [Editor]
Pinacotheca Scriptorvm Nostra Aetate Literis Illvstrivm: Exhibens Avctorvm Ervditionis Lavde Scriptisqve Celeberrimorvm, Qvi Hodie Vivvnt, Imagines Et Elogia. Vitas, Scripta, Literarvm Merita (Decas 1) — Augustæ Vindelicorum: Apud Jo. Jac. Haidium, 1741 [VD18 90782348]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49014#0055
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
JOANNES ADAMUS
ICKST ATTIUS,
Reverendissimo & celsissimo Principi atque Epi-
scopo Herbipolitano atque Bambcrgensi a consiliis au-
licis, & jurisprudentiae professbr publicus ordinarius in academia Herbipolitana, designa-
tus Consli. aulicus Ser. Bavarise Eleft. Professor suris publicus Ingolstat-
tiensis, & Sereniss. Principis hereditarii
Instrudor.
Olet plerumque verse & illustris eruditionis acquisitio sufflaminari impedirique
multis magnisque vitae humanae fatorumque, quae doHi viri patiuntur, vicis-
situdinibus. Tam spatiosus enim scientiarum campus est, vitxque & annorum,
qui literis tribui poliunt, brevitas tanta, tamque difficilis, qui in inquirenda
veritate adhibendus est, labor, ut impossibile fere sit, temporis momentum
aliquod, quod insigne sit, perdere, nisi remoram quoque studiis injicere, &;
retardari in hoc stadio velimus. Quo magis enim res a Mularum commercio
alienae occupant animum, eo magis impedimenta congeruntur, & inviamquasi conjiciuntur,
in qua ad veritatum possibilium & utilium cognitionem certam atque accuratam dostis viris, qui
literas sequuntur, grassandum est. Testem hujus rei damus experientiam; quae viros no-
bis sistit, nec judicandi facultate, nec ingenii vi, nec memoriae fidelitate destitutos, qui felicius
in disciplinarum adyta penetrassent, & scientiarum mysteria perspexissent, nisi a fortuna jastati
& varias vitae mutationes subire coasti a studiorum via retra&i fuissent. Rara itaque inter eru-
ditos avis est, vir vere do&us & his tamen vitae suae vicissitudinibus in diversa tractus, si feliciter
in literis ad culmina eruditionis progressus ejus ornamenta solida consequitur. Hoc eum requi-
rit, qui & praestantissimis naturae muneribus & diligentia fere summa munitus ad haec praemia
consequenda accesserit, quales oppido paucos reperias. In his nutus providentiae divinae prorlus
lingulares mirandi sunt, quibus dirigentibus nulla fere, quae in vita humana illis aperitur, scena
est, quomodocunque instruatur, quae non exoptatam illis occasionem suppeditet, ad summa
eruditionis decora, & immortalem dostrinae famam felicissimo successii contendendi. Potera-
mus id, si locus & institutum pateretur, multis ex erudita historia exemplis probare, eosque enu-
merare viros, qui his difficultatibus superatis illustrem sibi dostrinae pepererunt memoriam.
Vnum tamen, quod nostra aetas vidit, sufficiet, celeberrimi ICKSTATTII, cujus imaginem
Lestori intuendam exhibemus. . Iis enim vitas varix mutationibus huc illuc jaHatus est vir do-
stissimus, & de jurisprudentia rationali atque a praejudiciis repurgata meritimmus, quibus ple-
rique aut retardari in literarum stadio, aut plane retrahi solent; & tamen ad eam dostrinae ibli-
dx elegantiam pervenit, utj inter viros meritorum literariorum gloria maxime conspicuos eum
connumerare nulli hxsitaverimus.
Vitalem auram primum is hausit Bcekenhusx prope Epstenium, loco in dicecesi archiepisco-
pali Moguntina sito, parentesque nastus est honestos & censu quodam notabiles, qui ex merca-
tura ferramentorum quxstum faciebant. Qui cum haberent, unde filium & honeste alerent, &.
de sumtibus necessariis ei prospicerent, de cura, in eo educando, paulo diligentiori, quam fieri
solet apud rus incolentes, solliciti fuerunt, eumque literis dicarunt. Cumque vidissent lingu-
lari ingenii prxstantia, & prxmaturo hunc filium siium pollere judicio, magnopere in eo consi-
lio confirmati sunt. Puer itaque septennis ad discenda latinx grxcxque lingux atque disciplina-
rum rudimenta, Epstenium, tum Vrselium superius in scholam missus est. Quam cum puer
prxclarx indolis, ardentique literarum desiderio inssammatus esset ingressus, omni spe citius &;
facilius ea comprehendit, qux non nisi difficilime, vel plane non ab hac xtate disci possunt.
Ita vero praeter modum crevit, ut anno cioioccxi. Moguntiam mitti posset, ad prolequenda hu-
manitatis studia, & augenda disciplinarum fundamenta. Talem Noster hoc in loco, ingenio
ejus aptiori, se demonstravit, qualem fore ardentissima in animo proficiendi cupiditas promit-
tebat. Nam & praecipientes dostores audivit, & optimos libros legit, & de auditis interrogavit,
& delestione perceptis cogitavit, sicque in intimos disciplinarum recessus profundius quotidie
penetravit, cum nec judicium ei deesset, ad distinguendum a verofalsum, nec ingenii vis de-
ficeret, qua altius quaeque animo imprimeret. Ita brevi tantum profecit, ut Moguntina schola
ei non sufficere videretur, amplioremque is campum quaereret, ad restinguendum, quo in li-
teras, partesque eruditionis omnes ferebatur, desiderium. Anno itaque cioioccxv. Lutetiam
Parisiorum profectus in hoc Iplendido Musarum theatro totum se mathematicis disciplinis atque
Pinae- Dee. 1. le^tattius. philo-
 
Annotationen